Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Ad Thessalonicenses Epistula II Sancti Pauli Apostoli - 1

Ad Thessalonicenses Epistula II Sancti Pauli Apostoli

Nova Vulgata Torna al libro

AT greco

Nova Vulgata 1 1,1Paulus et Silvanus et Timotheus ecclesiae Thessalonicensium in Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo: 
Nova Vulgata 1,2gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo.
Nova Vulgata
Gratias agere debemus Deo semper pro vobis, fratres, sicut dignum est, quoniam supercrescit fides vestra, et abundat caritas uniuscuiusque omnium vestrum in invicem, 
3 ita ut dignum est
Nova Vulgata 1,4ita ut et nos ipsi in vobis gloriemur in ecclesiis Dei pro patientia vestra et fide in omnibus persecutionibus vestris et tribulationibus, quas sustinetis, 
Nova Vulgata 5 indicium iusti iudicii Dei, ut digni habeamini regno Dei, pro quo et patimini, 
5 in exemplum iusti iudicii Dei 
Nova Vulgata siquidem iustum est apud Deum retribuere tribulationem his, qui vos tribulant, 
6 si tamen
Nova Vulgata 1,7et vobis, qui tribulamini, requiem nobiscum in revelatione Domini Iesu de caelo cum angelis virtutis eius, 
Nova Vulgata in igne flammae, dantis vindictam his, qui non noverunt Deum et qui non oboediunt evangelio Domini nostri Iesu, 
8 in flamma ignis
Nova Vulgata qui poenas dabunt interitu aeterno a facie Domini et a gloria virtutis eius
9 qui poenas dabunt in interitu aeternas
Nova Vulgata 1,10cum venerit glorificari in sanctis suis et admirabilis fieri in omnibus, qui crediderunt, quia creditum est testimonium nostrum super vos in die illo.
Nova Vulgata
Ad quod etiam oramus semper pro vobis, ut dignetur vos vocatione sua Deus noster et impleat omnem voluntatem bonitatis et opus fidei in virtute, 
11 In quo etiam | Deus et impleat
Nova Vulgata ut glorificetur nomen Domini nostri Iesu Christi in vobis, et vos in illo, secundum gratiam Dei nostri et Domini Iesu Christi.
12 ut clarificetur