Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Ad Thessalonicenses Epistula II Sancti Pauli Apostoli - 2

Ad Thessalonicenses Epistula II Sancti Pauli Apostoli

Nova Vulgata Torna al libro

AT greco

Nova Vulgata 2 Rogamus autem vos, fratres, circa adventum Domini nostri Iesu Christi et nostram congregationem in ipsum, 
1 per adventum | et nostrae congregationis in ipsum 
Nova Vulgata ut non cito moveamini a sensu neque terreamini, neque per spiritum neque per verbum neque per epistulam tamquam per nos, quasi instet dies Domini. 
2 neque per spiritum neque per sermonem
Nova Vulgata Ne quis vos seducat ullo modo; quoniam nisi venerit discessio primum, et revelatus fuerit homo iniquitatis, filius perditionis, 
3 homo peccati
Nova Vulgata 2,4qui adversatur et extollitur supra omne, quod dicitur Deus aut quod colitur, ita ut in templo Dei sedeat, ostendens se quia sit Deus.
Nova Vulgata
2,5Non retinetis quod, cum adhuc essem apud vos, haec dicebam vobis? 
Nova Vulgata Et nunc quid detineat scitis, ut ipse reveletur in suo tempore. 
6 ut reveletur
Nova Vulgata Nam mysterium iam operatur iniquitatis; tantum qui tenet nunc, donec de medio fiat.
7 tantum ut qui tenet nunc
Nova Vulgata
2,8Et tunc revelabitur ille iniquus, quem Dominus Iesus interficiet spiritu oris sui et destruet illustratione adventus sui, 
Nova Vulgata 2,9eum, cuius est adventus secundum operationem Satanae in omni virtute et signis et prodigiis mendacibus 
Nova Vulgata 2,10et in omni seductione iniquitatis his, qui pereunt, eo quod caritatem veritatis non receperunt, ut salvi fierent. 
Nova Vulgata Et ideo mittit illis Deus operationem erroris, ut credant mendacio, 
11 Ideo mittit illis Deus
Nova Vulgata 2,12ut iudicentur omnes, qui non crediderunt veritati, sed consenserunt iniquitati.
Nova Vulgata
Nos autem debemus gratias agere Deo semper pro vobis, fratres, dilecti a Domino, quod elegerit vos Deus primitias in salutem, in sanctificatione Spiritus et fide veritatis: 
13 dilecti a Deo | elegerit nos
Nova Vulgata 2,14ad quod et vocavit vos per evangelium nostrum in acquisitionem gloriae Domini nostri Iesu Christi.
Nova Vulgata
2,15Itaque, fratres, state et tenete traditiones, quas didicistis sive per sermonem sive per epistulam nostram.
Nova Vulgata Ipse autem Dominus noster Iesus Christus et Deus Pater noster, qui dilexit nos et dedit consolationem aeternam et spem bonam in gratia, 
16 et Deus et Pater noster
Nova Vulgata consoletur corda vestra et confirmet in omni opere et sermone bono.
17 exhortetur corda vestra