Nova Vulgata11,1Paulus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei secundum promissionem vitae, quae est in Christo Iesu,
Nova Vulgata1,2Timotheo carissimo filio: gratia, misericordia, pax a Deo Patre et Christo Iesu Domino nostro.
Nova Vulgata Gratias ago Deo, cui servio a progenitoribus in conscientia pura, quod sine intermissione habeo tui memoriam in orationibus meis nocte ac die
3quam sine intermissione habeam
Nova Vulgata1,4desiderans te videre, memor lacrimarum tuarum, ut gaudio implear,
Nova Vulgata1,5recordationem accipiens eius fidei, quae est in te non ficta, quae et habitavit primum in avia tua Loide et matre tua Eunice, certus sum autem quod et in te.
Nova Vulgata Propter quam causam admoneo te, ut resuscites donationem Dei, quae est in te per impositionem manuum mearum;
6ut resuscites gratiam Dei
Nova Vulgata1,7non enim dedit nobis Deus Spiritum timoris sed virtutis et dilectionis et sobrietatis.
Nova Vulgata1,8Noli itaque erubescere testimonium Domini nostri neque me vinctum eius, sed collabora evangelio secundum virtutem Dei,
Nova Vulgataqui nos salvos fecit et vocavit vocatione sancta, non secundum opera nostra sed secundum propositum suum et gratiam, quae data est nobis in Christo Iesu ante tempora saecularia,
9qui nos liberavit
Nova Vulgatamanifestata autem nunc per illustrationem salvatoris nostri Iesu Christi, qui destruxit quidem mortem, illuminavit autem vitam et incorruptionem per evangelium,
10manifestata est autem nunc per inluminationem
Nova Vulgatain quo positus sum ego praedicator et apostolus et doctor.
11praedicator et apostolus et magister gentium
Nova Vulgata 1,12Ob quam causam etiam haec patior, sed non confundor; scio enim, cui credidi, et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem.
Nova VulgataFormam habe sanorum verborum, quae a me audisti, in fide et dilectione, quae sunt in Christo Iesu;
13et dilectione in Christo Iesu
Nova Vulgata1,14bonum depositum custodi per Spiritum Sanctum, qui habitat in nobis.
Nova Vulgata 1,15Scis hoc quod aversi sunt a me omnes, qui in Asia sunt, ex quibus est Phygelus et Hermogenes.
Nova Vulgata1,16Det misericordiam Dominus Onesiphori domui, quia saepe me refrigeravit et catenam meam non erubuit,
Nova Vulgata1,17sed cum Romam venisset, sollicite me quaesivit et invenit
Nova Vulgata1,18— det illi Dominus invenire misericordiam a Domino in illa die — et quanta Ephesi ministravit, melius tu nosti.