Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Ad Timotheum epistula II Sancti Pauli Apostoli - 2

Ad Timotheum epistula II Sancti Pauli Apostoli

Nova Vulgata Torna al libro

AT ebraico

Nova Vulgata 2 2,1Tu ergo, fili mi, confortare in gratia, quae est in Christo Iesu;
Nova Vulgata 2,2et quae audisti a me per multos testes, haec commenda fidelibus hominibus, qui idonei erunt et alios docere.
Nova Vulgata
Collabora sicut bonus miles Christi Iesu. 
3 Labora
Nova Vulgata Nemo militans implicat se saeculi negotiis, ut ei placeat, qui eum elegit; 
4 se negotiis saecularibus ut ei placeat cui se probavit
Nova Vulgata si autem certat quis agone, non coronatur nisi legitime certaverit. 
5 nam et qui certat in agone 
Nova Vulgata 2,6Laborantem agricolam oportet primum de fructibus accipere. 
Nova Vulgata 2,77 Intellege, quae dico; dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum.
Nova Vulgata
Memor esto Iesum Christum resuscitatum esse a mortuis, ex semine David, secundum evangelium meum, 
8 resurrexisse a mortuis
Nova Vulgata 2,9in quo laboro usque ad vincula quasi male operans, sed verbum Dei non est alligatum! 
Nova Vulgata Ideo omnia sustineo propter electos, ut et ipsi salutem consequantur, quae est in Christo Iesu cum gloria aeterna. 
10 cum gloria caelesti
Nova Vulgata 2,11Fidelis sermo: Nam si commortui sumus, et convivemus;
Nova Vulgata 2,12si sustinemus, et conregnabimus; si negabimus, et ille negabit nos;
Nova Vulgata si non credimus, ille fidelis manet, negare enim seipsum non potest.
13 negare se ipsum
Nova Vulgata
Haec commone testificans coram Deo verbis non contendere: in nihil utile est, nisi ad subversionem audientium. 
14 coram Domino, noli verbis contendere | in nihil utile ad subversionem 
Nova Vulgata 2,15Sollicite cura teipsum probabilem exhibere Deo, operarium inconfusibilem, recte tractantem verbum veritatis. 
Nova Vulgata Profana autem inaniloquia devita, magis enim proficient ad impietatem, 
16 multum enim proficient
Nova Vulgata 2,17et sermo eorum ut cancer serpit; ex quibus est Hymenaeus et Philetus, 
Nova Vulgata qui circa veritatem aberraverunt dicentes resurrectionem iam factam, et subvertunt quorundam fidem. 
18 qui a veritate exciderunt
Nova Vulgata Sed firmum fundamentum Dei stat habens signaculum hoc: Cognovit Dominus, qui sunt eius, et: Discedat ab iniquitate omnis, qui nominat nomen Domini
19 Dei stetit
Nova Vulgata In magna autem domo non solum sunt vasa aurea et argentea sed et lignea et fictilia, et quaedam quidem in honorem, quaedam autem in ignominiam; 
20 quaedam autem in contumeliam 
Nova Vulgata si quis ergo emundaverit se ab istis, erit vas in honorem, sanctificatum, utile Domino, ad omne opus bonum paratum.
21 et utile Domino
Nova Vulgata
2,22Iuvenilia autem desideria fuge, sectare vero iustitiam, fidem, caritatem, pacem cum his, qui invocant Dominum de corde puro. 
Nova Vulgata 2,23Stultas autem et sine disciplina quaestiones devita, sciens quia generant lites;
Nova Vulgata servum autem Domini non oportet litigare, sed mansuetum esse ad omnes, aptum ad docendum, patientem, 
24 docibilem
Nova Vulgata cum mansuetudine corripientem eos, qui resistunt, si quando det illis Deus paenitentiam ad cognoscendam veritatem, 
25 cum modestia corripientem | nequando
Nova Vulgata et resipiscant a Diaboli laqueo, a quo capti tenentur ad ipsius voluntatem.
26 a diaboli laqueis