Nova Vulgata4Testificor coram Deo et Christo Iesu, qui iudicaturus est vivos ac mortuos, per adventum ipsius et regnum eius:
1et adventum ipsius
Nova Vulgatapraedica verbum, insta opportune, importune, argue, increpa, obsecra in omni longanimitate et doctrina.
2argue, obsecra, increpa | in omni patientia
Nova Vulgata4,3Erit enim tempus, cum sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros prurientes auribus,
Nova Vulgata4,4et a veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur.
Nova VulgataTu vero vigila in omnibus, labora, opus fac evangelistae, ministerium tuum imple.
5Clem.: ministerium tuum imple. Sobrius esto
Nova Vulgata 4,6Ego enim iam delibor, et tempus meae resolutionis instat.
Nova Vulgata4,7Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi;
Nova Vulgatain reliquo reposita est mihi iustitiae corona, quam reddet mihi Dominus in illa die, iustus iudex, non solum autem mihi sed et omnibus, qui diligunt adventum eius.
8sed et his qui
Nova Vulgata 4,9Festina venire ad me cito.
Nova VulgataDemas enim me dereliquit diligens hoc saeculum et abiit Thessalonicam, Crescens in Galatiam, Titus in Dalmatiam;
10Crescens in Galliam
Nova VulgataLucas est mecum solus. Marcum assumens adduc tecum, est enim mihi utilis in ministerium.
11adsume et adduc tecum
Nova Vulgata4,12Tychicum autem misi Ephesum.
Nova VulgataPaenulam, quam reliqui Troade apud Carpum, veniens affer, et libros, maxime autem membranas.
13veniens adfers
Nova VulgataAlexander aerarius multa mala mihi ostendit. Reddet ei Dominus secundum opera eius;
14reddat ei
Nova Vulgata4,15quem et tu devita, valde enim restitit verbis nostris.
Nova Vulgata 4,16In prima mea defensione nemo mihi affuit, sed omnes me dereliquerunt. Non illis reputetur;
Nova Vulgata4,17Dominus autem mihi astitit et confortavit me, ut per me praedicatio impleatur, et audiant omnes gentes, et liberatus sum de ore leonis.
Nova Vulgata4,18Liberabit me Dominus ab omni opere malo et salvum faciet in regnum suum caeleste; cui gloria in saecula saeculorum. Amen.
Nova Vulgata 4,19Saluta Priscam et Aquilam et Onesiphori domum.
Nova Vulgata4,20Erastus remansit Corinthi, Trophimum autem reliqui infirmum Mileti.
Nova Vulgata4,21Festina ante hiemem venire. Salutat te Eubulus et Pudens et Linus et Claudia et fratres omnes.
Nova Vulgata Dominus cum spiritu tuo. Gratia vobiscum.