Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Actus Apostolorum - 10

Actus Apostolorum

Nova Vulgata Torna al libro

AT ebraico

Nova Vulgata 10 Vir autem quidam in Caesarea nomine Cornelius, centurio cohortis, quae dicitur Italica,
1 Vir autem quidam erat in Caesarea
Nova Vulgata 10,2religiosus et timens Deum cum omni domo sua, faciens eleemosynas multas plebi et deprecans Deum semper,
Nova Vulgata 10,3vidit in visu manifeste quasi hora nona diei angelum Dei introeuntem ad se et dicentem sibi: “ Corneli ”.
Nova Vulgata At ille intuens eum et timore correptus dixit: “ Quid est, domine? ”. Dixit autem illi: “ Orationes tuae et eleemosynae tuae ascenderunt in memoriam in conspectu Dei.
4 At ille intuens eum timore correptus
Nova Vulgata 10,5Et nunc mitte viros in Ioppen et accersi Simonem quendam, qui cognominatur Petrus;
Nova Vulgata hic hospitatur apud Simonem quendam coriarium, cui est domus iuxta mare ”.
6 cuius est domus iuxta mare
Nova Vulgata Ut autem discessit angelus, qui loquebatur illi, cum vocasset duos domesticos suos et militem religiosum ex his, qui illi parebant,
7 Et cum discessisset angelus | vocavit duos domesticos suos et militem metuentem Dominum
Nova Vulgata et narrasset illis omnia, misit illos in Ioppen.
8 quibus cum narrasset omnia
Nova Vulgata
Postera autem die, iter illis facientibus et appropinquantibus civitati, ascendit Petrus super tectum, ut oraret circa horam sextam.
9 ascendit Petrus in superiora ut oraret
Nova Vulgata 10,10Et cum esuriret, voluit gustare; parantibus autem eis, cecidit super eum mentis excessus,
Nova Vulgata et videt caelum apertum et descendens vas quoddam velut linteum magnum quattuor initiis submitti in terram,
11 quattuor initiis submitti de caelo in terram
Nova Vulgata 10,12in quo erant omnia quadrupedia et serpentia terrae et volatilia caeli.
Nova Vulgata Et facta est vox ad eum: “ Surge, Petre, occide et manduca! ”
13 Surge Petre et occide et manduca
Nova Vulgata Ait autem Petrus: “ Nequaquam, Domine, quia numquam manducavi omne commune et immundum ”.
14 Ait autem Petrus absit Domine
Nova Vulgata 10,15Et vox iterum secundo ad eum: “ Quae Deus purificavit, ne tu commune dixeris ”.
Nova Vulgata 10,16Hoc autem factum est per ter, et statim receptum est vas in caelum.
Nova Vulgata 10,17Et dum intra se haesitaret Petrus quidnam esset visio, quam vidisset, ecce viri, qui missi erant a Cornelio, inquirentes domum Simonis astiterunt ad ianuam
Nova Vulgata 10,18et, cum vocassent, interrogabant si Simon, qui cognominatur Petrus, illic haberet hospitium.
Nova Vulgata 10,19Petro autem cogitante de visione, dixit Spiritus ei: “ Ecce viri tres quaerunt te;
Nova Vulgata 10,20surge itaque et descende et vade cum eis nihil dubitans, quia ego misi illos ”.
Nova Vulgata 10,21Descendens autem Petrus ad viros dixit: “ Ecce ego sum, quem quaeritis; quae causa est, propter quam venistis? ”.
Nova Vulgata 10,22Qui dixerunt: “ Cornelius centurio, vir iustus et timens Deum et testimonium habens ab universa gente Iudaeorum, responsum accepit ab angelo sancto accersire te in domum suam et audire verba abs te ”.
Nova Vulgata Invitans igitur eos recepit hospitio.
     Sequenti autem die, surgens profectus est cum eis, et quidam ex fratribus ab Ioppe comitati sunt eum.
23 Introducens igitur eos recepit hospitio
Nova Vulgata 10,24Altera autem die introivit Caesaream; Cornelius vero exspectabat illos, convocatis cognatis suis et necessariis amicis.
Nova Vulgata Et factum est cum introisset Petrus, obvius ei Cornelius procidens ad pedes adoravit.
25 Cornelius et procidens ad pedes adoravit
Nova Vulgata 10,26Petrus vero levavit eum dicens: “ Surge, et ego ipse homo sum ”.
Nova Vulgata 10,27Et loquens cum illo intravit et invenit multos, qui convenerant,
Nova Vulgata dixitque ad illos: “ Vos scitis quomodo illicitum sit viro Iudaeo coniungi aut accedere ad alienigenam. Et mihi ostendit Deus neminem communem aut immundum dicere hominem;
28 Vos scitis quomodo abominatum sit viro Iudaeo
Nova Vulgata 10,29propter quod sine dubitatione veni accersitus. Interrogo ergo quam ob causam accersistis me ”.
Nova Vulgata Et Cornelius ait: “ A nudius quarta die usque in hanc horam orans eram hora nona in domo mea, et ecce vir stetit ante me in veste candida
30 A nudius quartana die
Nova Vulgata 10,31et ait: “Corneli, exaudita est oratio tua, et eleemosynae tuae commemoratae sunt in conspectu Dei.
Nova Vulgata 10,32Mitte ergo in Ioppen et accersi Simonem, qui cognominatur Petrus; hic hospitatur in domo Simonis coriarii iuxta mare”.
Nova Vulgata Confestim igitur misi ad te, et tu bene fecisti veniendo. Nunc ergo omnes nos in conspectu Dei adsumus audire omnia, quaecumque tibi praecepta sunt a Domino ”.
33 in conspectu tuo adsumus
Nova Vulgata
Aperiens autem Petrus os dixit: “ In veritate comperio quoniam non est personarum acceptor Deus,
34 in veritate conperi
Nova Vulgata 10,35sed in omni gente, qui timet eum et operatur iustitiam, acceptus est illi.
Nova Vulgata Verbum misit filiis Israel evangelizans pacem per Iesum Christum; hic est omnium Dominus.
36 Verbum misit filiis Israhel adnuntians pacem
Nova Vulgata Vos scitis quod factum est verbum per universam Iudaeam incipiens a Galilaea post baptismum, quod praedicavit Ioannes:
37 incipiens enim a Galilaea
Nova Vulgata 10,38Iesum a Nazareth, quomodo unxit eum Deus Spiritu Sancto et virtute, qui pertransivit benefaciendo et sanando omnes oppressos a Diabolo, quoniam Deus erat cum illo.
Nova Vulgata 10,39Et nos testes sumus omnium, quae fecit in regione Iudaeorum et Ierusalem; quem et occiderunt suspendentes in ligno.
Nova Vulgata 10,40Hunc Deus suscitavit tertia die et dedit eum manifestum fieri 
Nova Vulgata 10,41non omni populo, sed testibus praeordinatis a Deo, nobis, qui manducavimus et bibimus cum illo postquam resurrexit a mortuis;
Nova Vulgata 10,42et praecepit nobis praedicare populo et testificari quia ipse est, qui constitutus est a Deo iudex vivorum et mortuorum.
Nova Vulgata 10,43Huic omnes Prophetae testimonium perhibent remissionem peccatorum accipere per nomen eius omnes, qui credunt in eum ”.
Nova Vulgata
10,44Adhuc loquente Petro verba haec, cecidit Spiritus Sanctus super omnes, qui audiebant verbum.
Nova Vulgata Et obstupuerunt, qui ex circumcisione fideles, qui venerant cum Petro, quia et in nationes gratia Spiritus Sancti effusa est;
45 Et obstipuerunt ex circumcisione fideles
Nova Vulgata 10,46audiebant enim illos loquentes linguis et magnificantes Deum. Tunc respondit Petrus:
Nova Vulgata 10,47“ Numquid aquam quis prohibere potest, ut non baptizentur hi, qui Spiritum Sanctum acceperunt sicut et nos? ”.
Nova Vulgata 10,48Et iussit eos in nomine Iesu Christi baptizari. Tunc rogaverunt eum, ut maneret aliquot diebus.