Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Actus Apostolorum - 13

Actus Apostolorum

Nova Vulgata Torna al libro

AT ebraico

Nova Vulgata 13 Erant autem in ecclesia, quae erat Antiochiae, prophetae et doctores: Barnabas et Simeon, qui vocabatur Niger, et Lucius Cyrenensis et Manaen, qui erat Herodis tetrarchae collactaneus, et Saulus.
1 et doctores in quibus Barnabas
Nova Vulgata Ministrantibus autem illis Domino et ieiunantibus, dixit Spiritus Sanctus: “ Separate mihi Barnabam et Saulum in opus, ad quod vocavi eos ”.
2 in opus quod adsumpsi eos
Nova Vulgata 13,3Tunc ieiunantes et orantes imponentesque eis manus dimiserunt illos.
Nova Vulgata
Et ipsi quidem missi ab Spiritu Sancto devenerunt Seleuciam et inde navigaverunt Cyprum
4 abierunt Seleuciam
Nova Vulgata et, cum venissent Salamina, praedicabant verbum Dei in synagogis Iudaeorum; habebant autem et Ioannem ministrum.
5 habebant autem et Iohannem in ministerio
Nova Vulgata Et cum perambulassent universam insulam usque Paphum, invenerunt quendam virum magum pseudoprophetam Iudaeum, cui nomen Bariesu,
6 cui nomen erat Bariesu
Nova Vulgata qui erat cum proconsule Sergio Paulo, viro prudente. Hic accitis Barnaba et Saulo, quaesivit audire verbum Dei;
7 desiderabat audire verbum Dei
Nova Vulgata 13,8resistebat autem illis Elymas, magus, sic enim interpretatur nomen eius, quaerens avertere proconsulem a fide.
Nova Vulgata 13,9Saulus autem, qui et Paulus, repletus Spiritu Sancto, intuens in eum
Nova Vulgata dixit: “ O plene omni dolo et omni fallacia, fili Diaboli, inimice omnis iustitiae, non desines subvertere vias Domini rectas?
10 non desinis subvertere
Nova Vulgata Et nunc ecce manus Domini super te: et eris caecus, non videns solem usque ad tempus ”. Et confestim cecidit in eum caligo et tenebrae, et circumiens quaerebat, qui eum manum darent.
11 qui ei manum daret
Nova Vulgata 13,12Tunc proconsul, cum vidisset factum, credidit admirans super doctrinam Domini.
Nova Vulgata
Et cum a Papho navigassent, qui erant cum Paulo, venerunt Pergen Pamphyliae; Ioannes autem discedens ab eis reversus est Hierosolymam.
13 Et cum a Papho navigassent Paulus et qui cum eo venerunt
Nova Vulgata Illi vero pertranseuntes, a Perge venerunt Antiochiam Pisidiae, et ingressi synagogam die sabbatorum sederunt.
14 Illi vero pertranseuntes Pergen venerunt
Nova Vulgata 13,15Post lectionem autem Legis et Prophetarum, miserunt principes synagogae ad eos dicentes: “ Viri fratres, si quis est in vobis sermo exhortationis ad plebem, dicite! ”.
Nova Vulgata
13,16Surgens autem Paulus et manu silentium indicens ait: “ Viri Israelitae et qui timetis Deum, audite.
Nova Vulgata Deus plebis huius Israel elegit patres nostros et plebem exaltavit, cum essent incolae in terra Aegypti, et in brachio excelso eduxit eos ex ea
17 Deus plebis Israhel
Nova Vulgata et per quadraginta fere annorum tempus mores eorum sustinuit in deserto
18 et per quadraginta annorum
Nova Vulgata et destruens gentes septem in terra Chanaan sorte distribuit terram eorum,
19 sorte distribuit eis terram eorum
Nova Vulgata quasi quadringentos et quinquaginta annos. Et post haec dedit iudices usque ad Samuel prophetam.
20 quasi post quadringentos et quinquaginta annos
Nova Vulgata 13,21Et exinde postulaverunt regem, et dedit illis Deus Saul filium Cis, virum de tribu Beniamin, annis quadraginta.
Nova Vulgata Et amoto illo, suscitavit illis David in regem, cui et testimonium perhibens dixit: “Inveni David filium Iesse, virum secundum cor meum, qui faciet omnes voluntates meas”.
22 suscitavit illis David regem
Nova Vulgata
13,23Huius Deus ex semine secundum promissionem eduxit Israel salvatorem Iesum,
Nova Vulgata praedicante Ioanne ante adventum eius baptismum paenitentiae omni populo Israel.
24 praedicante Iohanne ante faciem adventus eius
Nova Vulgata Cum impleret autem Ioannes cursum suum, dicebat: “Quid me arbitramini esse? Non sum ego; sed ecce venit post me, cuius non sum dignus calceamenta pedum solvere”.
25 quem me arbitramini esse
Nova Vulgata
13,26Viri fratres, filii generis Abraham et qui in vobis timent Deum, nobis verbum salutis huius missum est.
Nova Vulgata Qui enim habitabant Ierusalem et principes eorum, hunc ignorantes et voces Prophetarum, quae per omne sabbatum leguntur, iudicantes impleverunt,
27 et principes eius
Nova Vulgata et nullam causam mortis invenientes petierunt a Pilato, ut interficeretur;
28 invenientes in eum petierunt a Pilato ut interficerent eum
Nova Vulgata 13,29cumque consummassent omnia, quae de eo scripta erant, deponentes eum de ligno posuerunt in monumento.
Nova Vulgata 13,30Deus vero suscitavit eum a mortuis;
Nova Vulgata qui visus est per dies multos his, qui simul ascenderant cum eo de Galilaea in Ierusalem, qui nunc sunt testes eius ad plebem.
31 qui usque nunc
Nova Vulgata
Et nos vobis evangelizamus eam, quae ad patres promissio facta est,
32 Et nos vobis adnuntiamus ea quae ad patres nostros repromissio
Nova Vulgata quoniam hanc Deus adimplevit filiis eorum, nobis resuscitans Iesum, sicut et in Psalmo secundo scriptum est:
Filius meus es tu; ego hodie genui te”.
33 adimplevit filiis nostris
Nova Vulgata
Quod autem suscitaverit eum a mortuis, amplius iam non
reversurum in corruptionem, ita dixit:
“Dabo vobis sancta David fidelia”.
34 ita dixit quia
Nova Vulgata
Ideoque et in alio dicit:
Non dabis Sanctum tuum videre corruptionem”.
35 Ideoque et alias dicit
Nova Vulgata
13,36David enim sua generatione cum administrasset voluntati Dei, dormivit et appositus est ad patres suos et vidit corruptionem;
Nova Vulgata 13,37quem vero Deus suscitavit, non vidit corruptionem.
Nova Vulgata 13,38Notum igitur sit vobis, viri fratres, quia per hunc vobis remissio peccatorum annuntiatur; ab omnibus, quibus non potuistis in lege Moysi iustificari,
Nova Vulgata 13,39in hoc omnis, qui credit, iustificatur.
Nova Vulgata 13,40Videte ergo, ne superveniat, quod dictum est in Prophetis:
Nova Vulgata
13,41Videte, contemptores,
et admiramini et disperdimini,
quia opus operor ego in diebus vestris,
opus, quod non credetis, si quis enarraverit vobis
!” ”. 
Nova Vulgata
13,42Exeuntibus autem illis, rogabant, ut sequenti sabbato loquerentur sibi verba haec.
Nova Vulgata Cumque dimissa esset synagoga, secuti sunt multi Iudaeorum et colentium proselytorum Paulum et Barnabam, qui loquentes suadebant eis, ut permanerent in gratia Dei.
43 et colentium advenarum Paulum et Barnaban
Nova Vulgata
13,44Sequenti vero sabbato paene universa civitas convenit audire verbum Domini.
Nova Vulgata 13,45Videntes autem turbas Iudaei repleti sunt zelo et contradicebant his, quae a Paulo dicebantur, blasphemantes.
Nova Vulgata Tunc audenter Paulus et Barnabas dixerunt: “ Vobis oportebat primum loqui verbum Dei; sed quoniam repellitis illud et indignos vos iudicatis aeternae vitae, ecce convertimur ad gentes.
46 Tunc constanter Paulus et Barnabas iudicastis
Nova Vulgata Sic enim praecepit nobis Dominus:
Posui te in lumen gentium,
ut sis in salutem usque ad extremum terrae
” ”.
47 Posui te in lumen gentibus
Nova Vulgata
Audientes autem gentes gaudebant et glorificabant verbum Domini, et crediderunt, quotquot erant praeordinati ad vitam aeternam;
48 gavisae sunt
Nova Vulgata ferebatur autem verbum Domini per universam regionem.
49 disseminabatur autem verbum Domini
Nova Vulgata Iudaei autem concitaverunt honestas inter colentes mulieres et primos civitatis et excitaverunt persecutionem in Paulum et Barnabam et eiecerunt eos de finibus suis.
50 concitaverunt religiosas mulieres et honestas
Nova Vulgata 13,51At illi, excusso pulvere pedum in eos, venerunt Iconium;
Nova Vulgata 13,52discipuli quoque replebantur gaudio et Spiritu Sancto.