Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Actus Apostolorum - 18

Actus Apostolorum

Nova Vulgata Torna al libro

AT greco

Nova Vulgata 18 Post haec discedens ab Athenis venit Corinthum.
1 Post haec egressus ab Athenis
Nova Vulgata 18,2Et inveniens quendam Iudaeum nomine Aquilam, Ponticum genere, qui nuper venerat ab Italia, et Priscillam uxorem eius, eo quod praecepisset Claudius discedere omnes Iudaeos a Roma, accessit ad eos
Nova Vulgata et, quia eiusdem erat artis, manebat apud eos et operabatur; erant autem scenofactoriae artis.
3 erat autem scenofactoriae artis
Nova Vulgata Disputabat autem in synagoga per omne sabbatum suadebatque Iudaeis et Graecis.
4 deest in aliq. codd. Latinis et in ed. critica Vulgatae, adest in Clem.
Nova Vulgata
18,5Cum venissent autem de Macedonia Silas et Timotheus, instabat verbo Paulus testificans Iudaeis esse Christum Iesum.
Nova Vulgata Contradicentibus autem eis et blasphemantibus, excutiens vestimenta dixit ad eos: “ Sanguis vester super caput vestrum! Mundus ego. Ex hoc nunc ad gentes vadam ”.
6 ex hoc ad gentes vadam
Nova Vulgata 18,7Et migrans inde intravit in domum cuiusdam nomine Titi Iusti, colentis Deum, cuius domus erat coniuncta synagogae.
Nova Vulgata 18,8Crispus autem archisynagogus credidit Domino cum omni domo sua, et multi Corinthiorum audientes credebant et baptizabantur.
Nova Vulgata
18,9Dixit autem Dominus nocte per visionem Paulo: “ Noli timere, sed loquere et ne taceas,
Nova Vulgata quia ego sum tecum, et nemo apponetur tibi, ut noceat te, quoniam populus est mihi multus in hac civitate ”.
10 propter quod ego sum tecum
Nova Vulgata 18,11Sedit autem annum et sex menses docens apud eos verbum Dei.
Nova Vulgata
18,12Gallione autem proconsule Achaiae, insurrexerunt uno animo Iudaei in Paulum et adduxerunt eum ad tribunal
Nova Vulgata dicentes: “ Contra legem hic persuadet hominibus colere Deum ”.
13 dicentes quia
Nova Vulgata Incipiente autem Paulo aperire os, dixit Gallio ad Iudaeos: “ Si quidem esset iniquum aliquid aut facinus pessimum, o Iudaei, merito vos sustinerem;
14 o viri Iudaei recte vos sustinerem
Nova Vulgata 18,15si vero quaestiones sunt de verbo et nominibus et lege vestra, vos ipsi videritis; iudex ego horum nolo esse ”.
Nova Vulgata 18,16Et minavit eos a tribunali.
Nova Vulgata Apprehendentes autem omnes Sosthenen, principem synagogae, percutiebant ante tribunal; et nihil horum Gallioni curae erat.
17 et nihil eorum Gallioni curae erat
Nova Vulgata
Paulus vero, cum adhuc sustinuisset dies multos, fratribus valefaciens navigabat Syriam, et cum eo Priscilla et Aquila, qui sibi totonderat in Cenchreis caput; habebat enim votum.
18 navigavit Syriam | in Cencris
Nova Vulgata Deveneruntque Ephesum, et illos ibi reliquit, ipse vero ingressus synagogam disputabat cum Iudaeis.
19 Devenitque Ephesum | disputavit cum Iudaeis
Nova Vulgata 18,20Rogantibus autem eis, ut ampliore tempore maneret, non consensit,
Nova Vulgata sed valefaciens et dicens: “ Iterum revertar ad vos Deo volente ”, navigavit ab Epheso;
21 profectus est ab Epheso
Nova Vulgata 18,22et descendens Caesaream ascendit et salutavit ecclesiam et descendit Antiochiam.
Nova Vulgata
18,23Et facto ibi aliquanto tempore, profectus est perambulans ex ordine Galaticam regionem et Phrygiam, confirmans omnes discipulos.
Nova Vulgata
18,24Iudaeus autem quidam Apollo nomine, Alexandrinus natione, vir eloquens, devenit Ephesum, potens in Scripturis.
Nova Vulgata Hic erat catechizatus viam Domini et fervens spiritu loquebatur et docebat diligenter ea, quae sunt de Iesu, sciens tantum baptisma Ioannis.
25 Hic erat edoctus viam Domini | et docebat diligenter ea quae sunt Iesu
Nova Vulgata 18,26Hic ergo coepit fiducialiter agere in synagoga; quem cum audissent Priscilla et Aquila, assumpserunt eum et diligentius exposuerunt ei viam Dei.
Nova Vulgata Cum autem vellet transire in Achaiam, exhortati fratres scripserunt discipulis, ut susciperent eum; qui cum venisset, contulit multum his, qui crediderant per gratiam;
27 cum autem vellet ire Achaiam | contulit multum his qui crediderant
Nova Vulgata 18,28vehementer enim Iudaeos revincebat publice ostendens per Scripturas esse Christum Iesum.