Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Actus Apostolorum - 19

Actus Apostolorum

Nova Vulgata Torna al libro

AT ebraico

Nova Vulgata 19 19,1Factum est autem cum Apollo esset Corinthi, ut Paulus, peragratis superioribus partibus, veniret Ephesum et inveniret quosdam discipulos,
Nova Vulgata 19,2dixitque ad eos: “ Si Spiritum Sanctum accepistis credentes? ”. At illi ad eum: “ Sed neque si Spiritus Sanctus est, audivimus ”.
Nova Vulgata 19,3Ille vero ait: “ In quo ergo baptizati estis? ”. Qui dixerunt: “ In Ioannis baptismate ”.
Nova Vulgata Dixit autem Paulus: “ Ioannes baptizavit baptisma paenitentiae, populo dicens in eum, qui venturus esset post ipsum ut crederent, hoc est in Iesum ”.
4 Iohannes baptizavit baptisma paenitentiae populum dicens
Nova Vulgata 19,5His auditis, baptizati sunt in nomine Domini Iesu;
Nova Vulgata et cum imposuisset illis manus Paulus, venit Spiritus Sanctus super eos, et loquebantur linguis et prophetabant.
6 manum Paulus
Nova Vulgata 19,7Erant autem omnes viri fere duodecim.
Nova Vulgata
19,8Introgressus autem synagogam cum fiducia loquebatur per tres menses disputans et suadens de regno Dei.
Nova Vulgata 19,9Cum autem quidam indurarentur et non crederent maledicentes viam coram multitudine, discedens ab eis segregavit discipulos, cotidie disputans in schola Tyranni.
Nova Vulgata Hoc autem factum est per biennium, ita ut omnes, qui habitabant in Asia, audirent verbum Domini, Iudaei atque Graeci.
10 Iudaei atque gentiles
Nova Vulgata 19,11Virtutesque non quaslibet Deus faciebat per manus Pauli,
Nova Vulgata ita ut etiam super languidos deferrentur a corpore eius sudaria vel semicinctia, et recederent ab eis languores, et spiritus nequam egrederentur.
12 et recedebant ab eis languores et spiritus nequam egrediebantur
Nova Vulgata
19,13Tentaverunt autem quidam et de circumeuntibus Iudaeis exorcistis invocare super eos, qui habebant spiritus malos, nomen Domini Iesu dicentes: “ Adiuro vos per Iesum, quem Paulus praedicat ”.
Nova Vulgata Erant autem cuiusdam Scevae Iudaei principis sacerdotum septem filii, qui hoc faciebant.
14 Erant autem quidam Scevae Iudaei
Nova Vulgata 19,15Respondens autem spiritus nequam dixit eis: “ Iesum novi et Paulum scio, vos autem qui estis? ”.
Nova Vulgata Et insiliens homo in eos, in quo erat spiritus malus, dominatus amborum invaluit contra eos, ita ut nudi et vulnerati effugerent de domo illa.
16 in quo erat demonium pessimum et dominatus amborum
Nova Vulgata Hoc autem notum factum est omnibus Iudaeis atque Graecis, qui habitabant Ephesi, et cecidit timor super omnes illos, et magnificabatur nomen Domini Iesu.
17 omnibus Iudaeis atque gentilibus qui habitabant Ephesi
Nova Vulgata 19,18Multique credentium veniebant confitentes et annuntiantes actus suos.
Nova Vulgata Multi autem ex his, qui fuerant curiosa sectati, conferentes libros combusserunt coram omnibus; et computaverunt pretia illorum et invenerunt argenti quinquaginta milia.
19 contulerunt libros et conbuserunt coram omnibus et conputatis pretiis illorum invenerunt pecuniam denariorum quinquaginta milium
Nova Vulgata Ita fortiter verbum Domini crescebat et convalescebat.
20 ita fortiter verbum Dei crescebat et confirmabatur
Nova Vulgata
His autem expletis, proposuit Paulus in Spiritu, transita Macedonia et Achaia, ire Hierosolymam, dicens: “ Postquam fuero ibi, oportet me et Romam videre ”.
21 posuit Paulus | dicens quoniam
Nova Vulgata 19,22Mittens autem in Macedoniam duos ex ministrantibus sibi, Timotheum et Erastum, ipse remansit ad tempus in Asia.
Nova Vulgata
19,23Facta est autem in illo tempore turbatio non minima de via.
Nova Vulgata 19,24Demetrius enim quidam nomine, argentarius, faciens aedes argenteas Dianae praestabat artificibus non modicum quaestum;
Nova Vulgata quos congregans et eos, qui eiusmodi erant opifices, dixit: “ Viri, scitis quia de hoc artificio acquisitio est nobis
25 quos convocans et eos qui
Nova Vulgata 19,26et videtis et auditis quia non solum Ephesi, sed paene totius Asiae Paulus hic suadens avertit multam turbam dicens quoniam non sunt dii, qui manibus fiunt.
Nova Vulgata Non solum autem haec periclitatur nobis pars in redargutionem venire, sed et magnae deae Dianae templum in nihilum reputari, et destrui incipiet maiestas eius, quam tota Asia et orbis colit ”.
27 haec periclitabitur | in nihilum reputabitur sed et destrui
Nova Vulgata
His auditis, repleti sunt ira et clamabant dicentes: “ Magna Diana Ephesiorum! ”;
28 et exclamaverunt dicentes
Nova Vulgata 19,29et impleta est civitas confusione, et impetum fecerunt uno animo in theatrum, rapto Gaio et Aristarcho Macedonibus, comitibus Pauli.
Nova Vulgata 19,30Paulo autem volente intrare in populum, non permiserunt discipuli;
Nova Vulgata quidam autem de Asiarchis, qui erant amici eius, miserunt ad eum rogantes, ne se daret in theatrum.
31 quidam autem et de Asiae principibus qui erant amici eius
Nova Vulgata 19,32Alii autem aliud clamabant; erat enim ecclesia confusa, et plures nesciebant qua ex causa convenissent.
Nova Vulgata
De turba autem instruxerunt Alexandrum, propellentibus eum Iudaeis; Alexander ergo, manu silentio postulato, volebat rationem reddere populo.
33 de turba autem detraxerunt Alexandrum
Nova Vulgata 19,34Quem ut cognoverunt Iudaeum esse, vox facta est una omnium quasi per horas duas clamantium: “ Magna Diana Ephesiorum ”.
Nova Vulgata Et cum sedasset scriba turbam, dixit: “ Viri Ephesii, quis enim est hominum, qui nesciat Ephesiorum civitatem cultricem esse magnae Dianae et simulacri a Iove delapsi?
35 scriba turbas dixit | magnae Dianae Iovisque prolis
Nova Vulgata 19,36Cum ergo his contradici non possit, oportet vos sedatos esse et nihil temere agere.
Nova Vulgata Adduxistis enim homines istos neque sacrilegos neque blasphemantes deam nostram.
37 neque blasphemantes deam vestram
Nova Vulgata Quod si Demetrius et, qui cum eo sunt, artifices habent adversus aliquem causam, conventus forenses aguntur, et proconsules sunt: accusent invicem.
38 et pro consulibus sunt
Nova Vulgata Si quid autem ulterius quaeritis, in legitima ecclesia poterit absolvi.
39 si quid autem alterius rei quaeritis
Nova Vulgata 19,40Nam et periclitamur argui seditionis hodiernae, cum nullus obnoxius sit, de quo non
possimus reddere rationem concursus istius ”. Et cum haec dixisset, dimisit ecclesiam.