Nova Vulgata2121,1Cum autem factum esset ut navigaremus abstracti ab eis, recto cursu venimus Cho et sequenti die Rhodum et inde Patara;
Nova Vulgata21,2et cum invenissemus navem transfretantem in Phoenicen, ascendentes navigavimus.
Nova Vulgata21,3Cum paruissemus autem Cypro, et relinquentes eam ad sinistram navigabamus in Syriam et venimus Tyrum, ibi enim navis erat expositura onus.
Nova VulgataInventis autem discipulis, mansimus ibi diebus septem; qui Paulo dicebant per Spiritum, ne iret Hierosolymam.
4ascenderet
Nova VulgataEt explicitis diebus, profecti ibamus, deducentibus nos omnibus cum uxoribus et filiis usque foras civitatem; et positis genibus in litore orantes,
5in litore oravimus
Nova Vulgatavalefecimus invicem et ascendimus in navem, illi autem redierunt in sua.
6et cum valefecissemus invicem ascendimus in navem
Nova VulgataNos vero navigatione explicita, a Tyro devenimus Ptolemaida et salutatis fratribus mansimus die una apud illos.
7descendimus Ptolomaida
Nova Vulgata 21,8Alia autem die profecti venimus Caesaream et intrantes in domum Philippi evangelistae, qui erat de septem, mansimus apud eum.
Nova Vulgata21,9Huic autem erant filiae quattuor virgines prophetantes.
Nova VulgataEt cum moraremur plures dies, supervenit quidam a Iudaea propheta nomine Agabus;
10Et cum moraremur per dies aliquot
Nova Vulgatais cum venisset ad nos et tulisset zonam Pauli, alligans sibi pedes et manus dixit: “ Haec dicit Spiritus Sanctus: Virum, cuius est zona haec, sic alligabunt in Ierusalem Iudaei et tradent in manus gentium”.
11tulit zonam Pauli et alligans sibi
Nova VulgataQuod cum audissemus, rogabamus nos et, qui loci illius erant, ne ipse ascenderet Ierusalem.
12ne ascenderet Hierosolymam
Nova VulgataTunc respondit Paulus: “ Quid facitis flentes et affligentes cor meum? Ego enim non solum alligari sed et mori in Ierusalem paratus sum propter nomen Domini Iesu ”.
13Tunc respondit Paulus et dixit
Nova Vulgata21,14Et cum ei suadere non possemus, quievimus dicentes: “ Domini voluntas fiat! ”.
Nova Vulgata Post dies autem istos praeparati ascendebamus Hierosolymam;
15ascendebamus Hierusalem
Nova Vulgata21,16venerunt autem et ex discipulis a Caesarea nobiscum adducentes apud quem hospitaremur, Mnasonem quendam Cyprium, antiquum discipulum.
Nova Vulgata 21,17Et cum venissemus Hierosolymam, libenter exceperunt nos fratres.
Nova VulgataSequenti autem die introibat Paulus nobiscum ad Iacobum, omnesque collecti sunt presbyteri.
18omnesque collecti sunt seniores
Nova Vulgata21,19Quos cum salutasset, narrabat per singula, quae fecisset Deus in gentibus per ministerium ipsius.
Nova VulgataAt illi cum audissent, glorificabant Deum dixeruntque ei: “ Vides, frater, quot milia sint in Iudaeis, qui crediderunt, et omnes aemulatores sunt legis;
20magnificabant Deum
Nova Vulgataaudierunt autem de te quia discessionem doceas a Moyse omnes, qui per gentes sunt, Iudaeos, dicens non debere circumcidere eos filios suos neque secundum consuetudines ambulare.
21eorum qui per gentes sunt Iudaeorum | secundum consuetudinem ingredi
Nova VulgataQuid ergo est? Utique audient te supervenisse.
22Utique oportet convenire multitudinem audient enim te supervenisse
Nova Vulgata21,23Hoc ergo fac, quod tibi dicimus. Sunt nobis viri quattuor votum habentes super se;
Nova Vulgatahis assumptis, sanctifica te cum illis et impende pro illis, ut radant capita, et scient omnes quia, quae de te audierunt, nihil sunt, sed ambulas et ipse custodiens legem.
24et inpende in illis | quae de te audierunt falsa sunt
Nova VulgataDe his autem, qui crediderunt, gentibus nos scripsimus iudicantes, ut abstineant ab idolothyto et sanguine et suffocato et fornicatione ”.
25crediderut ex gentibus | ut abstineant se ab idolis immolato et sanguine
Nova Vulgata 21,26Tunc Paulus, assumptis viris, postera die purificatus cum illis intravit in templum annuntians expletionem dierum purificationis, donec offerretur pro unoquoque eorum oblatio.
Nova Vulgata Dum autem septem dies consummarentur, hi, qui de Asia erant, Iudaei cum vidissent eum in templo, concitaverunt omnem turbam et iniecerunt ei manus
27concitaverunt omnem populum
Nova Vulgataclamantes: “ Viri Israelitae, adiuvate! Hic est homo, qui adversus populum et legem et locum hunc omnes ubique docens, insuper et Graecos induxit in templum et polluit sanctum locum istum ”.
28insuper et gentiles induxit in templum et violavit sanctum locum istum
Nova VulgataViderant enim Trophimum Ephesium in civitate cum ipso, quem aestimabant quoniam in templum induxisset Paulus.
29quem aestimaverunt quoniam
Nova Vulgata21,30Commotaque est civitas tota, et facta est concursio populi, et apprehendentes Paulum trahebant eum extra templum, et statim clausae sunt ianuae.
Nova Vulgata21,31Quaerentibus autem eum occidere, nuntiatum est tribuno cohortis quia tota confunditur Ierusalem,
Nova Vulgata21,32qui statim, assumptis militibus et centurionibus, decucurrit ad illos; qui cum vidissent tribunum et milites, cessaverunt percutere Paulum.
Nova Vulgata21,33Tunc accedens tribunus apprehendit eum et iussit alligari catenis duabus et interrogabat quis esset et quid fecisset.
Nova Vulgata21,34Alii autem aliud clamabant in turba; et cum non posset certum cognoscere prae tumultu, iussit duci eum in castra.
Nova VulgataEt cum venisset ad gradus, contigit ut portaretur a militibus propter vim turbae;
35propter vim populi
Nova Vulgatasequebatur enim multitudo populi clamantes: “ Tolle eum! ”.
36multitudo populi clamans tolle eum
Nova Vulgata 21,37Et cum coepisset induci in castra, Paulus dicit tribuno: “ Si licet mihi loqui aliquid ad te? ”. Qui dixit: “ Graece nosti?
Nova Vulgata21,38Nonne tu es Aegyptius, qui ante hos dies tumultum concitasti et eduxisti in desertum quattuor milia virorum sicariorum? ”.
Nova VulgataEt dixit Paulus: “ Ego homo sum quidem Iudaeus a Tarso Ciliciae, non ignotae civitatis municeps; rogo autem te, permitte mihi loqui ad populum ”.
39et dixit ad eum Paulus
Nova Vulgata21,40Et cum ille permisisset, Paulus stans in gradibus annuit manu ad plebem et, magno silentio facto, allocutus est Hebraea lingua dicens: