Nova Vulgata2323,1Intendens autem concilium Paulus ait: “ Viri fratres, ego omni conscientia bona conversatus sum ante Deum usque in hodiernum diem ”.
Nova Vulgata23,2Princeps autem sacerdotum Ananias praecepit astantibus sibi percutere os eius.
Nova VulgataTunc Paulus ad eum dixit: “ Percutiet te Deus, paries dealbate! Et tu sedes iudicans me secundum legem et contra legem iubes me percuti? ”.
3et tu sedens iudicas me
Nova Vulgata23,4Et, qui astabant, dixerunt: “ Summum sacerdotem Dei maledicis?”.
Nova Vulgata23,5Dixit autem Paulus: “ Nesciebam, fratres, quia princeps est sacerdotum; scriptum est enim: “Principem populi tui non maledices” ”.
Nova Vulgata Sciens autem Paulus quia una pars esset sadducaeorum, et altera pharisaeorum, exclamabat in concilio: “ Viri fratres, ego pharisaeus sum, filius pharisaeorum; de spe et resurrectione mortuorum ego iudicor ”.
6exclamavit in concilio
Nova VulgataEt cum haec diceret, facta est dissensio inter pharisaeos et sadducaeos, et divisa est multitudo.
7Et cum haec dixisset | et soluta est multitudo
Nova Vulgata23,8Sadducaei enim dicunt non esse resurrectionem neque angelum neque spiritum; pharisaei autem utrumque confitentur.
Nova VulgataFactus est autem clamor magnus, et surgentes scribae quidam partis pharisaeorum pugnabant dicentes: “ Nihil mali invenimus in homine isto: quod si spiritus locutus est ei aut angelus ”;
9et surgentes quidam Pharisaeorum
Nova Vulgataet cum magna dissensio facta esset, timens tribunus ne discerperetur Paulus ab ipsis, iussit milites descendere, ut raperent eum de medio eorum ac deducerent in castra.
10descendere et rapere eum de medio eorum ac deducere eum in castra
Nova VulgataSequenti autem nocte assistens ei Dominus ait: “ Constans esto! Sicut enim testificatus es, quae sunt de me in Ierusalem, sic te oportet et Romae testificari ”.
11sicut enim testificatus es de me Hierusalem
Nova Vulgata Facta autem die, faciebant concursum Iudaei et devoverunt se dicentes neque manducaturos neque bibituros, donec occiderent Paulum.
12Facta autem die collegerunt se quidam ex Iudaeis et devoverunt se
Nova Vulgata23,13Erant autem plus quam quadraginta, qui hanc coniurationem fecerant;
Nova Vulgataqui accedentes ad principes sacerdotum et seniores dixerunt: “ Devotione devovimus nos nihil gustaturos, donec occidamus Paulum.
14qui accesserunt ad principem sacerdotum et seniores et dixerunt
Nova Vulgata23,15Nunc ergo vos notum facite tribuno cum concilio, ut producat illum ad vos, tamquam aliquid certius cognituri de eo; nos vero, priusquam appropiet, parati sumus interficere illum ”.
Nova Vulgata 23,16Quod cum audisset filius sororis Pauli insidias, venit et intravit in castra nuntiavitque Paulo.
Nova Vulgata23,17Vocans autem Paulus ad se unum ex centurionibus ait: “ Adulescentem hunc perduc ad tribunum, habet enim aliquid indicare illi ”.
Nova Vulgata23,18Et ille quidem assumens eum duxit ad tribunum et ait: “ Vinctus Paulus vocans rogavit me hunc adulescentem perducere ad te, habentem aliquid loqui tibi ”.
Nova VulgataApprehendens autem tribunus manum illius, secessit cum eo seorsum et interrogabat: “ Quid est, quod habes indicare mihi? ”.
19et interrogavit illum
Nova VulgataIlle autem dixit: “ Iudaei constituerunt rogare te, ut crastina die Paulum producas in concilium, quasi aliquid certius inquisiturum sit de illo.
20Iudaeis convenit rogare te | quasi aliquid certius inquisituri sint de illo
Nova VulgataTu ergo ne credideris illis; insidiantur enim ei ex eis viri amplius quadraginta, qui se devoverunt non manducare neque bibere, donec interficiant eum, et nunc parati sunt exspectantes promissum tuum”.
21Tu vero ne credideris illis
Nova Vulgata Tribunus igitur dimisit adulescentem praecipiens, ne cui eloqueretur quoniam “ haec nota mihi fecisti ”.
22ne cui loqueretur quoniam haec nota sibi fecisset
Nova VulgataEt vocatis duobus centurionibus, dixit: “ Parate milites ducentos, ut eant usque Caesaream, et equites septuaginta et lancearios ducentos, a tertia hora noctis,
23duobus centurionibus dixit illis
Nova Vulgata23,24et iumenta praeparate ”, ut imponentes Paulum salvum perducerent ad Felicem praesidem,
Nova Vulgatascribens epistulam habentem formam hanc:
25scribens epistulam continentem haec
Nova Vulgata23,26“ Claudius Lysias optimo praesidi Felici salutem.
Nova Vulgata23,27Virum hunc comprehensum a Iudaeis et incipientem interfici ab eis, superveniens cum exercitu eripui, cognito quia Romanus est.
Nova VulgataVolensque scire causam, propter quam accusabant illum, deduxi in concilium eorum;
28causam quam obiciebant illi deduxi eum in concilium eorum
Nova Vulgata23,29quem inveni accusari de quaestionibus legis ipsorum, nihil vero dignum morte aut vinculis habentem crimen.
Nova VulgataEt cum mihi perlatum esset de insidiis, quae in virum pararentur, confestim misi ad te denuntians et accusatoribus, ut dicant adversum eum apud te ”.
30de insidiis quas paraverunt ei misi ad te | ut dicant apud te
Nova Vulgata 23,31Milites ergo, secundum praeceptum sibi assumentes Paulum, duxerunt per noctem in Antipatridem;
Nova Vulgataet postera die dimissis equitibus, ut abirent cum eo, reversi sunt ad castra.
32dimissis equitibus ut irent cum eo
Nova Vulgata23,33Qui cum venissent Caesaream et tradidissent epistulam praesidi, statuerunt ante illum et Paulum.
Nova Vulgata23,34Cum legisset autem et interrogasset de qua provincia esset et cognoscens quia de Cilicia:
Nova Vulgata23,35Audiam te, inquit, cum et accusatores tui venerint ”; iussitque in praetorio Herodis custodiri eum.