Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Actus Apostolorum - 24

Actus Apostolorum

Nova Vulgata Torna al libro

AT greco

Nova Vulgata 24 24,1Post quinque autem dies descendit princeps sacerdotum Ananias cum senioribus quibusdam et Tertullo quodam oratore, qui adierunt praesidem adversus Paulum.
Nova Vulgata Et citato eo, coepit accusare Tertullus dicens: “ Cum in multa pace agamus per te, et multa corrigantur genti huic per tuam providentiam,
2 et multa corrigantur per tuam providentiam
Nova Vulgata 24,3semper et ubique suscipimus, optime Felix, cum omni gratiarum actione.
Nova Vulgata 24,4Ne diutius autem te protraham, oro breviter audias nos pro tua clementia.
Nova Vulgata Invenimus enim hunc hominem pestiferum et concitantem seditiones omnibus Iudaeis, qui sunt in universo orbe, et auctorem seditionis sectae Nazarenorum,
5 Invenimus hunc hominem pestiferum | omnibus Iudaeis in universo orbe
Nova Vulgata qui etiam templum violare conatus est, quem et apprehendimus,
6 Clem.: apprehensum voluimus secundum legem nostram iudicare
Nova Vulgata  
7 Clem.: Superveniens autem tribunus Lysias cum vi magna eripuit eum de manibus nostris iubens accusatores eius ad te venire
Nova Vulgata a quo poteris ipse diiudicans de omnibus istis cognoscere, de quibus nos accusamus eum ”.
8 ipse iudicans
Nova Vulgata 24,9Adiecerunt autem et Iudaei dicentes haec ita se habere.
Nova Vulgata
Respondit autem Paulus, annuente sibi praeside dicere: “ Ex multis annis esse te iudicem genti huic sciens bono animo de causa mea rationem reddam, 
10 bono animo pro me satisfaciam
Nova Vulgata cum possis cognoscere quia non plus sunt dies mihi quam duodecim, ex quo ascendi adorare in Ierusalem,
11 potes enim cognoscere
Nova Vulgata 24,12et neque in templo invenerunt me cum aliquo disputantem aut concursum facientem turbae neque in synagogis neque in civitate,
Nova Vulgata 24,13neque probare possunt tibi, de quibus nunc accusant me.
Nova Vulgata Confiteor autem hoc tibi quod secundum viam, quam dicunt haeresim, sic deservio patrio Deo credens omnibus, quae secundum Legem sunt et in Prophetis scripta,
14 quod secundum sectam quam dicunt heresim sic deservio patrio Deo meo credens omnibus quae in lege et prophetis scripta sunt
Nova Vulgata 24,15spem habens in Deum, quam et hi ipsi exspectant, resurrectionem futuram iustorum et iniquorum.
Nova Vulgata 24,16In hoc et ipse studeo sine offendiculo conscientiam habere ad Deum et ad homines semper.
Nova Vulgata Post annos autem plures eleemosynas facturus in gentem meam veni et oblationes,
17 et oblationes et vota
Nova Vulgata 24,18in quibus invenerunt me purificatum in templo, non cum turba neque cum tumultu;
Nova Vulgata 24,19quidam autem ex Asia Iudaei, quos oportebat apud te praesto esse et accusare si quid haberent adversum me
Nova Vulgata aut hi ipsi dicant quid invenerint iniquitatis, cum starem in concilio,
20 aut hii ipsi dicant si quid invenerunt in me iniquitatis cum stem in concilio
Nova Vulgata nisi de una hac voce, qua clamavi inter eos stans: De resurrectione mortuorum ego iudicor hodie apud vos! ”.
21 nisi de una hac solummodo voce qua clamavi inter eos stans quoniam de resurrectione mortuorum ego iudicor hodie a vobis
Nova Vulgata
Distulit autem illos Felix certissime sciens ea, quae de hac via sunt, dicens: “ Cum tribunus Lysias descenderit, cognoscam causam vestram ”,
22 certissime sciens de via | descenderit audiam vos
Nova Vulgata iubens centurioni custodiri eum et habere mitigationem, nec quemquam prohibere de suis ministrare ei.
23 iussitque centurioni | et habere requiem
Nova Vulgata
Post aliquot autem dies, adveniens Felix cum Drusilla uxore sua, quae erat Iudaea, vocavit Paulum et audivit ab eo de fide, quae est in Christum Iesum.
24 veniens Felix | ab eo fidem quae est in Iesum Christum
Nova Vulgata Disputante autem illo de iustitia et continentia et de iudicio futuro, timefactus Felix respondit: “ Quod nunc attinet, vade; tempore autem opportuno accersiam te ”,
25 de iustitia et castitate
Nova Vulgata simul et sperans quia pecunia daretur sibi a Paulo; propter quod et frequenter accersiens eum loquebatur cum eo.
26 quia pecunia daretur a Paulo
Nova Vulgata
Biennio autem expleto, accepit successorem Felix Porcium Festum; volensque gratiam praestare Iudaeis, Felix reliquit Paulum vinctum.
27 volens autem gratiam praestare Iudaeis