Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Actus Apostolorum - 25

Actus Apostolorum

Nova Vulgata Torna al libro

AT greco

Nova Vulgata 25 25,1Festus ergo cum venisset in provinciam, post triduum ascendit Hierosolymam a Caesarea;
Nova Vulgata 25,2adieruntque eum principes sacerdotum et primi Iudaeorum adversus Paulum, et rogabant eum
Nova Vulgata postulantes gratiam adversum eum, ut iuberet perduci eum in Ierusalem, insidias tendentes, ut eum interficerent in via.
3 perduci eum Hierusalem
Nova Vulgata Festus igitur respondit servari Paulum in Caesarea, se autem maturius profecturum:
4 Festus autem respondit
Nova Vulgata 25,5“ Qui ergo in vobis, ait, potentes sunt, descendentes simul, si quod est in viro crimen, accusent eum ”.
Nova Vulgata 25,6Demoratus autem inter eos dies non amplius quam octo aut decem, descendit Caesaream, et altera die sedit pro tribunali et iussit Paulum adduci.
Nova Vulgata 25,7Qui cum perductus esset, circumsteterunt eum, qui ab Hierosolyma descenderant, Iudaei, multas et graves causas obicientes, quas non poterant probare,
Nova Vulgata Paulo rationem reddente: “ Neque in legem Iudaeorum neque in templum neque in Caesarem quidquam peccavi ”.
8 Paulo autem rationem reddente quoniam
Nova Vulgata 25,9Festus autem volens Iudaeis gratiam praestare, respondens Paulo dixit: “ Vis Hierosolymam ascendere et ibi de his iudicari apud me? ”.
Nova Vulgata Dixit autem Paulus: “ Ad tribunal Caesaris sto, ubi me oportet iudicari. Iudaeis nihil nocui, sicut et tu melius nosti.
10 Iudaeis non nocui sicut tu melius nosti
Nova Vulgata Si ergo iniuste egi et dignum morte aliquid feci, non recuso mori; si vero nihil est eorum, quae hi accusant me, nemo potest me illis donare. Caesarem appello! ”.
11 Si enim nocui aut dignum morte aliquid feci
Nova Vulgata 25,12Tunc Festus cum consilio locutus respondit: “ Caesarem appellasti; ad Caesarem ibis ”.
Nova Vulgata
Et cum dies aliquot transacti essent, Agrippa rex et Berenice descenderunt Caesaream et salutaverunt Festum.
13 descenderunt Caesaream ad salutandum Festum
Nova Vulgata 25,14Et cum dies plures ibi demorarentur, Festus regi indicavit de Paulo dicens: “ Vir quidam est derelictus a Felice vinctus,
Nova Vulgata 25,15de quo, cum essem Hierosolymis, adierunt me principes sacerdotum et seniores Iudaeorum postulantes adversus illum damnationem;
Nova Vulgata ad quos respondi quia non est consuetudo Romanis donare aliquem hominem, priusquam is qui accusatur, praesentes habeat accusatores locumque defendendi se ab accusatione accipiat.
16 locumque defendendi accipiat ad abluenda crimina
Nova Vulgata 25,17Cum ergo huc convenissent, sine ulla dilatione sequenti die sedens pro tribunali iussi adduci virum;
Nova Vulgata de quo cum stetissent accusatores, nullam causam deferebant, de quibus ego suspicabar malis,
18 ego suspicabar malum
Nova Vulgata 25,19quaestiones vero quasdam de sua superstitione habebant adversus eum et de quodam Iesu defuncto, quem affirmabat Paulus vivere.
Nova Vulgata 25,20Haesitans autem ego de huiusmodi quaestione, dicebam si vellet ire Hierosolymam et ibi iudicari de istis.
Nova Vulgata 25,21Paulo autem appellante, ut servaretur ad Augusti cognitionem, iussi servari eum, donec mittam eum ad Caesarem ”.
Nova Vulgata 25,22Agrippa autem ad Festum: “Volebam et ipse hominem audire! ”. “ Cras, inquit, audies eum ”.
Nova Vulgata
25,23Altera autem die, cum venisset Agrippa et Berenice cum multa ambitione, et introissent in auditorium cum tribunis et viris principalibus civitatis, et iubente Festo, adductus est Paulus.
Nova Vulgata Et dicit Festus: “ Agrippa rex et omnes, qui simul adestis nobiscum viri, videtis hunc, de quo omnis multitudo Iudaeorum interpellavit me Hierosolymis et hic, clamantes non oportere eum vivere amplius.
24 Et dixit Festus | Hierosolymis petens et hic
Nova Vulgata Ego vero comperi nihil dignum eum morte fecisse, ipso autem hoc appellante Augustum, iudicavi mittere.
25 nihil dignum eum morte admisisse
Nova Vulgata 25,26De quo quid certum scribam domino, non habeo; propter quod produxi eum ad vos et maxime ad te, rex Agrippa, ut, interrogatione facta, habeam quid scribam:
Nova Vulgata 25,27sine ratione enim mihi videtur mittere vinctum et causas eius non significare ”.