Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Actus Apostolorum - 26

Actus Apostolorum

Nova Vulgata Torna al libro

AT ebraico

Nova Vulgata 26 26,1Agrippa vero ad Paulum ait: “ Permittitur tibi loqui pro temetipso ”. Tunc Paulus, extenta manu, coepit rationem reddere:
Nova Vulgata 26,2“ De omnibus, quibus accusor a Iudaeis, rex Agrippa, aestimo me beatum, apud te cum sim defensurus me hodie,
Nova Vulgata 26,3maxime te sciente omnia, quae apud Iudaeos sunt consuetudines et quaestiones; propter quod obsecro patienter me audias.
Nova Vulgata Et quidem vitam meam a iuventute, quae ab initio fuit in gente mea et in Hierosolymis, noverunt omnes Iudaei,
4 in gente mea in Hierosolymis
Nova Vulgata praescientes me ab initio, si velint testimonium perhibere, quoniam secundum diligentissimam sectam nostrae religionis vixi pharisaeus.
5 quoniam secundum certissimam sectam
Nova Vulgata Et nunc propter spem eius, quae ad patres nostros repromissionis facta est a Deo, sto iudicio subiectus,
6 Et nunc in spe quae ad patres nostros
Nova Vulgata in quam duodecim tribus nostrae cum perseverantia nocte ac die deservientes sperant devenire; de qua spe accusor a Iudaeis, rex!
7 duodecim tribus nostrae nocte ac die
Nova Vulgata 26,8Quid incredibile iudicatur apud vos, si Deus mortuos suscitat?
Nova Vulgata
26,9Et ego quidem existimaveram me adversus nomen Iesu Nazareni debere multa contraria agere;
Nova Vulgata 26,10quod et feci Hierosolymis, et multos sanctorum ego in carceribus inclusi, a principibus sacerdotum potestate accepta, et cum occiderentur, detuli sententiam,
Nova Vulgata et per omnes synagogas frequenter puniens eos compellebam blasphemare, et abundantius insaniens in eos persequebar usque in exteras civitates.
11 et amplius insaniens in eos
Nova Vulgata
26,12In quibus dum irem Damascum cum potestate et permissu principum sacerdotum,
Nova Vulgata die media in via vidi, rex, de caelo supra splendorem solis circumfulgens me lumen et eos, qui mecum simul ibant;
13 circumfulsisse me lumen et eos qui mecum simul erant
Nova Vulgata omnesque nos cum decidissemus in terram, audivi vocem loquentem mihi Hebraica lingua: “Saul, Saul, quid me persequeris? Durum est tibi contra stimulum calcitrare”.
14 Saule Saule
Nova Vulgata 26,15Ego autem dixi: “Quis es, Domine?”. Dominus autem dixit: “Ego sum Iesus, quem tu persequeris.
Nova Vulgata 26,16Sed exsurge et sta super pedes tuos; ad hoc enim apparui tibi, ut constituam te ministrum et testem eorum, quae vidisti, et eorum, quibus apparebo tibi,
Nova Vulgata eripiens te de populo et de gentibus, in quas ego mitto te
17 de populo et gentibus in quas nunc ego mitto te
Nova Vulgata aperire oculos eorum, ut convertantur a tenebris ad lucem et de potestate Satanae ad Deum, ut accipiant remissionem peccatorum et sortem inter sanctificatos per fidem, quae est in me”.
18 et sortem inter sanctos per fidem
Nova Vulgata
26,19Unde, rex Agrippa, non fui incredulus caelestis visionis,
Nova Vulgata 26,20sed his, qui sunt Damasci primum et Hierosolymis, et in omnem regionem Iudaeae et gentibus annuntiabam, ut paenitentiam agerent et converterentur ad Deum digna paenitentiae opera facientes.
Nova Vulgata 26,21Hac ex causa me Iudaei, cum essem in templo comprehensum, tentabant interficere.
Nova Vulgata Auxilium igitur assecutus a Deo usque in hodiernum diem sto testificans minori atque maiori, nihil extra dicens quam ea, quae Prophetae sunt locuti futura esse et Moyses:
22 Auxilio autem adiutus Dei
Nova Vulgata 26,23si passibilis Christus, si primus ex resurrectione mortuorum lumen annuntiaturus est populo et gentibus ”.
Nova Vulgata
Sic autem eo rationem reddente, Festus magna voce dixit: “ Insanis, Paule; multae te litterae ad insaniam convertunt! ”.
24 Haec loquente eo et rationem reddente Festus magna voce dixit
Nova Vulgata 26,25At Paulus: “ Non insanio, inquit, optime Feste, sed veritatis et sobrietatis verba eloquor.
Nova Vulgata Scit enim de his rex, ad quem et audenter loquor; latere enim eum nihil horum arbitror, neque enim in angulo hoc gestum est.
26 ad quem et constanter loquor | in angulo quicquam horum gestum est
Nova Vulgata 26,27Credis, rex Agrippa, Prophetis? Scio quia credis ”.
Nova Vulgata 26,28Agrippa autem ad Paulum: “ In modico suades me Christianum fieri! ”.
Nova Vulgata Et Paulus: “ Optarem apud Deum et in modico et in magno non tantum te sed et omnes hos, qui audiunt me hodie, fieri tales, qualis et ego sum, exceptis vinculis his! ”.
29 opto apud Deum | qui audiunt hodie
Nova Vulgata
26,30Et exsurrexit rex et praeses et Berenice et qui assidebant eis;
Nova Vulgata et cum secessissent, loquebantur ad invicem dicentes: “ Nihil morte aut vinculis dignum quid facit homo iste ”.
31 dicentes quia
Nova Vulgata 26,32Agrippa autem Festo dixit: “ Dimitti poterat homo hic, si non appellasset Caesarem ”.