Nova Vulgata2626,1Agrippa vero ad Paulum ait: “ Permittitur tibi loqui pro temetipso ”. Tunc Paulus, extenta manu, coepit rationem reddere:
Nova Vulgata26,2“ De omnibus, quibus accusor a Iudaeis, rex Agrippa, aestimo me beatum, apud te cum sim defensurus me hodie,
Nova Vulgata26,3maxime te sciente omnia, quae apud Iudaeos sunt consuetudines et quaestiones; propter quod obsecro patienter me audias.
Nova VulgataEt quidem vitam meam a iuventute, quae ab initio fuit in gente mea et in Hierosolymis, noverunt omnes Iudaei,
4in gente mea in Hierosolymis
Nova Vulgatapraescientes me ab initio, si velint testimonium perhibere, quoniam secundum diligentissimam sectam nostrae religionis vixi pharisaeus.
5quoniam secundum certissimam sectam
Nova VulgataEt nunc propter spem eius, quae ad patres nostros repromissionis facta est a Deo, sto iudicio subiectus,
6Et nunc in spe quae ad patres nostros
Nova Vulgatain quam duodecim tribus nostrae cum perseverantia nocte ac die deservientes sperant devenire; de qua spe accusor a Iudaeis, rex!
7duodecim tribus nostrae nocte ac die
Nova Vulgata26,8Quid incredibile iudicatur apud vos, si Deus mortuos suscitat?
Nova Vulgata 26,9Et ego quidem existimaveram me adversus nomen Iesu Nazareni debere multa contraria agere;
Nova Vulgata26,10quod et feci Hierosolymis, et multos sanctorum ego in carceribus inclusi, a principibus sacerdotum potestate accepta, et cum occiderentur, detuli sententiam,
Nova Vulgataet per omnes synagogas frequenter puniens eos compellebam blasphemare, et abundantius insaniens in eos persequebar usque in exteras civitates.
11et amplius insaniens in eos
Nova Vulgata 26,12In quibus dum irem Damascum cum potestate et permissu principum sacerdotum,
Nova Vulgatadie media in via vidi, rex, de caelo supra splendorem solis circumfulgens me lumen et eos, qui mecum simul ibant;
13circumfulsisse me lumen et eos qui mecum simul erant
Nova Vulgataomnesque nos cum decidissemus in terram, audivi vocem loquentem mihi Hebraica lingua: “Saul, Saul, quid me persequeris? Durum est tibi contra stimulum calcitrare”.
14Saule Saule
Nova Vulgata26,15Ego autem dixi: “Quis es, Domine?”. Dominus autem dixit: “Ego sum Iesus, quem tu persequeris.
Nova Vulgata26,16Sed exsurge et sta super pedes tuos; ad hoc enim apparui tibi, ut constituam te ministrum et testem eorum, quae vidisti, et eorum, quibus apparebo tibi,
Nova Vulgataeripiens te de populo et de gentibus, in quas ego mitto te
17de populo et gentibus in quas nunc ego mitto te
Nova Vulgataaperire oculos eorum, ut convertantur a tenebris ad lucem et de potestate Satanae ad Deum, ut accipiant remissionem peccatorum et sortem inter sanctificatos per fidem, quae est in me”.
18et sortem inter sanctos per fidem
Nova Vulgata 26,19Unde, rex Agrippa, non fui incredulus caelestis visionis,
Nova Vulgata26,20sed his, qui sunt Damasci primum et Hierosolymis, et in omnem regionem Iudaeae et gentibus annuntiabam, ut paenitentiam agerent et converterentur ad Deum digna paenitentiae opera facientes.
Nova Vulgata26,21Hac ex causa me Iudaei, cum essem in templo comprehensum, tentabant interficere.
Nova VulgataAuxilium igitur assecutus a Deo usque in hodiernum diem sto testificans minori atque maiori, nihil extra dicens quam ea, quae Prophetae sunt locuti futura esse et Moyses:
22Auxilio autem adiutus Dei
Nova Vulgata26,23si passibilis Christus, si primus ex resurrectione mortuorum lumen annuntiaturus est populo et gentibus ”.
Nova Vulgata Sic autem eo rationem reddente, Festus magna voce dixit: “ Insanis, Paule; multae te litterae ad insaniam convertunt! ”.
24Haec loquente eo et rationem reddente Festus magna voce dixit
Nova Vulgata26,25At Paulus: “ Non insanio, inquit, optime Feste, sed veritatis et sobrietatis verba eloquor.
Nova VulgataScit enim de his rex, ad quem et audenter loquor; latere enim eum nihil horum arbitror, neque enim in angulo hoc gestum est.
26ad quem et constanter loquor | in angulo quicquam horum gestum est
Nova Vulgata26,27Credis, rex Agrippa, Prophetis? Scio quia credis ”.
Nova Vulgata26,28Agrippa autem ad Paulum: “ In modico suades me Christianum fieri! ”.
Nova VulgataEt Paulus: “ Optarem apud Deum et in modico et in magno non tantum te sed et omnes hos, qui audiunt me hodie, fieri tales, qualis et ego sum, exceptis vinculis his! ”.
29opto apud Deum | qui audiunt hodie
Nova Vulgata 26,30Et exsurrexit rex et praeses et Berenice et qui assidebant eis;
Nova Vulgataet cum secessissent, loquebantur ad invicem dicentes: “ Nihil morte aut vinculis dignum quid facit homo iste ”.
31dicentes quia
Nova Vulgata26,32Agrippa autem Festo dixit: “ Dimitti poterat homo hic, si non appellasset Caesarem ”.