Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Apocalypsis Ioannis - 1

Apocalypsis Ioannis

Nova Vulgata Torna al libro

AT ebraico

Nova Vulgata 1 1,1Apocalypsis Iesu Christi, quam dedit illi Deus palam facere servis suis, quae oportet fieri cito, et significavit mittens per angelum suum servo suo Ioanni,
Nova Vulgata qui testificatus est verbum Dei et testimonium Iesu Christi, quaecumque vidit.
2 qui testimonium perhibuit verbo Dei
Nova Vulgata 1,3Beatus, qui legit et qui audiunt verba prophetiae et servant ea, quae in ea scripta sunt; tempus enim prope est.
Nova Vulgata
1,4Ioannes septem ecclesiis, quae sunt in Asia: Gratia vobis et pax ab eo, qui est et qui erat et qui venturus est, et a septem spiritibus, qui in conspectu throni eius sunt,
Nova Vulgata et ab Iesu Christo, qui est testis fidelis, primogenitus mortuorum et princeps regum terrae.
     Ei, qui diligit nos et solvit nos a peccatis nostris in sanguine suo
5 Qui dilexit nos et lavit nos
Nova Vulgata et fecit nos regnum, sacerdotes Deo et Patri suo, ipsi gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen.
6 et fecit nostrum regnum (Clem.: et fecit nos regnum et sacerdotes)
Nova Vulgata
1,7Ecce venit cum nubibus, et videbit eum omnis oculus et qui eum pupugerunt, et plangent se super eum omnes tribus terrae. Etiam, amen.
Nova Vulgata
Ego sum Alpha et Omega, dicit Dominus Deus, qui est et qui erat et qui venturus est, Omnipotens.
8 Ego sum A et fi principium et finis
Nova Vulgata
1,9Ego Ioannes, frater vester et particeps in tribulatione et regno et patientia in Iesu, fui in insula, quae appellatur Patmos, propter verbum Dei et testimonium Iesu.
Nova Vulgata 1,10Fui in spiritu in dominica die et audivi post me vocem magnam tamquam tubae
Nova Vulgata 1,11dicentis: “ Quod vides, scribe in libro et mitte septem ecclesiis: Ephesum et Smyrnam et Pergamum et Thyatiram et Sardis et Philadelphiam et Laodiciam ”.
Nova Vulgata 1,12Et conversus sum, ut viderem vocem, quae loquebatur mecum; et conversus vidi septem candelabra aurea
Nova Vulgata et in medio candelabrorum quasi Filium hominis, vestitum podere et praecinctum ad mamillas zonam auream;
13 et in medio septem candelabrorum similem Filio hominis
Nova Vulgata 1,14caput autem eius et capilli erant candidi tamquam lana alba, tamquam nix, et oculi eius velut flamma ignis,
Nova Vulgata 1,15et pedes eius similes orichalco sicut in camino ardenti, et vox illius tamquam vox aquarum multarum,
Nova Vulgata et habebat in dextera manu sua stellas septem, et de ore eius gladius anceps acutus exibat, et facies eius sicut sol lucet in virtute sua.
16 in dextera sua | gladius utraque parte actus exiebat
Nova Vulgata
1,17Et cum vidissem eum, cecidi ad pedes eius tamquam mortuus; et posuit dexteram suam super me dicens: “ Noli timere! Ego sum primus et novissimus,
Nova Vulgata et vivens et fui mortuus et ecce sum vivens in saecula saeculorum et habeo claves mortis et inferni.
18 et vivus et fui mortuus
Nova Vulgata 1,19Scribe ergo, quae vidisti et quae sunt et quae oportet fieri post haec.
Nova Vulgata Mysterium septem stellarum, quas vidisti ad dexteram meam, et septem candelabra aurea: septem stellae angeli sunt septem ecclesiarum, et candelabra septem septem ecclesiae sunt.
20 Sacramentum septem stellarum quas vidisti in dextera mea