Nova Vulgata19Post haec audivi quasi vocem magnam turbae multae in caelo dicentium: “ Alleluia! Salus et gloria et virtus Deo nostro,
1turbarum multarum in caelo | Deo nostro est
Nova Vulgata quia vera et iusta iudicia eius; quia iudicavit de meretrice magna, quae corrupit terram in prostitutione sua, et vindicavit sanguinem servorum suorum de manibus eius! ”.
2iudicia sunt eius
Nova Vulgata 19,3Et iterum dixerunt: “ Alleluia! Et fumus eius ascendit in saecula saeculorum! ”.
Nova Vulgata 19,4Et ceciderunt seniores viginti quattuor et quattuor animalia et adoraverunt Deum sedentem super thronum dicentes: “ Amen. Alleluia ”.
Nova Vulgata 19,5Et vox de throno exivit dicens: “ Laudem dicite Deo nostro, omnes servi eius et qui timetis eum, pusilli et magni! ”.
Nova Vulgata 19,6Et audivi quasi vocem turbae magnae et sicut vocem aquarum multarum et sicut vocem tonitruum magnorum dicentium: “ Alleluia, quoniam regnavit Dominus, Deus noster omnipotens.
Nova Vulgata 19,7Gaudeamus et exsultemus et demus gloriam ei, quia venerunt nuptiae Agni, et uxor eius praeparavit se.
Nova Vulgata Et datum est illi, ut cooperiat se byssino splendenti mundo: byssinum enim iustificationes sunt sanctorum ”.
8byssinum splendens candidum
Nova Vulgata Et dicit mihi: “ Scribe: Beati, qui ad cenam nuptiarum Agni vocati sunt! ”. Et dicit mihi: “ Haec verba Dei vera sunt ”.
9haec verba vera Dei sunt
Nova Vulgata19,10Et cecidi ante pedes eius, ut adorarem eum. Et dicit mihi: “ Vide, ne feceris! Conservus tuus sum et fratrum tuorum habentium testimonium Iesu. Deum adora. Testimonium enim Iesu est spiritus prophetiae ”.
Nova Vulgata Et vidi caelum apertum: et ecce equus albus; et, qui sedebat super eum, vocabatur Fidelis et Verax, et in iustitia iudicat et pugnat.
11vocabatur Fidelis et Verax vocatur et iustitia iudicat et pugnat
Nova Vulgata 19,12Oculi autem eius sicut flamma ignis, et in capite eius diademata multa, habens nomen scriptum, quod nemo novit nisi ipse,
Nova Vulgataet vestitus veste aspersa sanguine, et vocatur nomen eius Verbum Dei.
13et vestitus erat vestem aspersam sanguine
Nova Vulgata19,14Et exercitus, qui sunt in caelo, sequebantur eum in equis albis, vestiti byssino albo mundo.
Nova Vulgata19,15Et de ore ipsius procedit gladius acutus, ut in ipso percutiat gentes, et ipse reget eos in virga ferrea; et ipse calcat torcular vini furoris irae Dei omnipotentis.
Nova VulgataEt habet super vestimentum et super femur suum nomen scriptum: Rex regum et Dominus dominorum.
16et habet in vestimento et in femore suo scriptum | et Dominus dominantium
Nova Vulgata 19,17Et vidi unum angelum stantem in sole, et clamavit voce magna dicens omnibus avibus, quae volabant per medium caeli: “Venite, congregamini ad cenam magnam Dei,
Nova Vulgata19,18ut manducetis carnes regum et carnes tribunorum et carnes fortium et carnes equorum et sedentium in ipsis et carnes omnium liberorum ac servorum et pusillorum ac magnorum ”.
Nova Vulgata Et vidi bestiam et reges terrae et exercitus eorum congregatos ad faciendum proelium cum illo, qui sedebat super equum, et cum exercitu eius.
19qui sedebat in equo
Nova VulgataEt apprehensa est bestia et cum illa pseudopropheta, qui fecit signa coram ipsa, quibus seduxit eos, qui acceperunt characterem bestiae et qui adorant imaginem eius; vivi missi sunt hi duo in stagnum ignis ardentis sulphure.
20et cum illo | coram ipso | qui et adorant imaginem eius
Nova Vulgata19,21Et ceteri occisi sunt in gladio sedentis super equum, qui procedit de ore ipsius, et omnes aves saturatae sunt carnibus eorum.