Apocalypsis Ioannis
20 1Et vidi angelum descendentem de caelo habentem clavem abyssi et catenam magnam in manu sua. 2Et apprehendit draconem, serpentem antiquum, qui est Diabolus et Satanas, et ligavit eum per annos mille 3et misit eum in abyssum et clausit et signavit super illum, ut non seducat amplius gentes, donec consummentur mille anni; post haec oportet illum solvi modico tempore. Et vidi thronos, et sederunt super eos, et iudicium datum est illis; et animas decollatorum propter testimonium Iesu et propter verbum Dei, et qui non adoraverunt bestiam neque imaginem eius nec acceperunt characterem in frontibus et in manibus suis; et vixerunt et regnaverunt cum Christo mille annis. 5Ceteri mortuorum non vixerunt, donec consummentur mille anni. Haec est resurrectio prima. 6Beatus et sanctus, qui habet partem in resurrectione prima! In his secunda mors non habet potestatem, sed erunt sacerdotes Dei et Christi et regnabunt cum illo mille annis.7Et cum consummati fuerint mille anni, solvetur Satanas de carcere suo et exibit seducere gentes, quae sunt in quattuor angulis terrae, Gog et Magog, congregare eos in proelium, quorum numerus est sicut arena maris. Et ascenderunt super latitudinem terrae et circumierunt castra sanctorum et civitatem dilectam. Et descendit ignis de caelo et devoravit eos; et Diabolus, qui seducebat eos, missus est in stagnum ignis et sulphuris, ubi et bestia et pseudopropheta, et cruciabuntur die ac nocte in saecula saeculorum.
Et vidi thronum magnum candidum et sedentem super eum, a cuius aspectu fugit terra et caelum, et locus non est inventus eis. 12Et vidi mortuos, magnos et pusillos, stantes in conspectu throni; et libri aperti sunt. Et alius liber apertus est, qui est vitae; et iudicati sunt mortui ex his, quae scripta erant in libris secundum opera ipsorum. Et dedit mare mortuos, qui in eo erant, et mors et infernus dederunt mortuos, qui in ipsis erant; et iudicati sunt singuli secundum opera ipsorum. Et mors et infernus missi sunt in stagnum ignis. Haec mors secunda est, stagnum ignis. Et si quis non est inventus in libro vitae scriptus, missus est in stagnum ignis.
Note al testo