Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Apocalypsis Ioannis - 21

Apocalypsis Ioannis

Nova Vulgata Torna al libro

AT greco

Nova Vulgata 21 Et vidi caelum novum et terram novam; primum enim caelum et prima terra abierunt, et mare iam non est.
1 caelum et prima terra abiit
Nova Vulgata 21,2Et civitatem sanctam Ierusalem novam vidi descendentem de caelo a Deo, paratam sicut sponsam ornatam viro suo.
Nova Vulgata 21,3Et audivi vocem magnam de throno dicentem: “Ecce tabernaculum Dei cum hominibus! Et habitabit cum eis, et ipsi populi eius erunt, et ipse Deus cum eis erit eorum Deus,
Nova Vulgata et absterget omnem lacrimam ab oculis eorum, et mors ultra non erit, neque luctus neque clamor neque dolor erit ultra, quia prima abierunt ”.
4 et absterget Deus | quae prima abierunt
Nova Vulgata
Et dixit, qui sedebat super throno: “ Ecce nova facio omnia ”. Et dicit: “ Scribe: Haec verba fidelia sunt et vera ”.
5 in throno | scribe quia haec verba fidelissima sunt et vera
Nova Vulgata Et dixit mihi: “ Facta sunt! Ego sum Alpha et Omega, principium et finis. Ego sitienti dabo de fonte aquae vivae gratis.
6 et dixit mihi factum est ego sum A et Ω initium et finis
Nova Vulgata Qui vicerit, hereditabit haec, et ero illi Deus, et ille erit mihi filius.
7 qui vicerit possidebit haec
Nova Vulgata 21,8Timidis autem et incredulis et exsecratis et homicidis et fornicatoribus et veneficis et idololatris et omnibus mendacibus, pars illorum erit in stagno ardenti igne et sulphure, quod est mors secunda ”.
Nova Vulgata
Et venit unus de septem angelis habentibus septem phialas plenas septem plagis novissimis et locutus est mecum dicens: “ Veni, ostendam tibi sponsam uxorem Agni ”.
9 habentibus phialas
Nova Vulgata Et sustulit me in spiritu super montem magnum et altum et ostendit mihi civitatem sanctam Ierusalem descendentem de caelo a Deo,
10 in montem magnum et altum
Nova Vulgata habentem claritatem Dei; lumen eius simile lapidi pretiosissimo, tamquam lapidi iaspidi, in modum crystalli;
11 lapidi pretioso tamquam lapidi iaspidis sicut cristallum
Nova Vulgata et habebat murum magnum et altum et habebat portas duodecim et super portas angelos duodecim et nomina inscripta, quae sunt duodecim tribuum filiorum Israel.
12 habens portas duodecim et in portis | inscripta quae sunt nomina
Nova Vulgata 21,13Ab oriente portae tres et ab aquilone portae tres et ab austro portae tres et ab occasu portae tres;
Nova Vulgata et murus civitatis habens fundamenta duodecim, et super ipsis duodecim nomina duodecim apostolorum Agni.
14 et in ipsis duodecim nomina
Nova Vulgata
Et, qui loquebatur mecum, habebat mensuram arundinem auream, ut metiretur civitatem et portas eius et murum eius.
15 et murum
Nova Vulgata Et civitas in quadro posita est, et longitudo eius tanta est quanta et latitudo. Et mensus est civitatem arundine per stadia duodecim milia; longitudo et latitudo et altitudo eius aequales sunt.
16 et mensus est civitatem de harundine | aequalia sunt
Nova Vulgata Et mensus est murum eius centum quadraginta quattuor cubitorum, mensura hominis, quae est angeli.
17 et mensus est murus eius
Nova Vulgata Et erat structura muri eius ex iaspide, ipsa vero civitas aurum mundum simile vitro mundo. 
18 ex lapide iaspide | auro mundo simile
Nova Vulgata 21,19Fundamenta muri civitatis omni lapide pretioso ornata:  fundamentum primum iaspis, secundus sapphirus, tertius chalcedonius, quartus smaragdus,
Nova Vulgata 21,20quintus sardonyx, sextus sardinus, septimus chrysolithus, octavus beryllus, nonus topazius, decimus chrysoprasus, undecimus hyacinthus, duodecimus amethystus.
Nova Vulgata Et duodecim portae duodecim margaritae sunt, et singulae portae erant ex singulis margaritis. Et platea civitatis aurum mundum tamquam vitrum perlucidum.
21 duodecim margaritae sunt per singulas et singulae portae erant ex singulis
Nova Vulgata
21,22Et templum non vidi in ea: Dominus enim, Deus omnipotens, templum illius est, et Agnus.
Nova Vulgata Et civitas non eget sole neque luna, ut luceant ei, nam claritas Dei illuminavit eam, et lucerna eius est Agnus.
23 ut luceant in ea
Nova Vulgata Et ambulabunt gentes per lumen eius, et reges terrae afferunt gloriam suam in illam;
24 et reges terrae adferent gloriam suam et honorem in illam
Nova Vulgata et portae eius non claudentur per diem, nox enim non erit illic;
25 non cludentur
Nova Vulgata et afferent gloriam et divitias gentium in illam.
26 gloriam et honorem
Nova Vulgata 21,27Nec intrabit in ea aliquid coinquinatum et faciens abominationem et mendacium, nisi qui scripti sunt in libro vitae Agni.