Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Ad Colossenses Epistula Sancti Pauli Apostoli - 1

Ad Colossenses Epistula Sancti Pauli Apostoli

1 Paulus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei et Timotheus frater
1 in Christo Iesu
2his, qui sunt Colossis, sanctis et fidelibus fratribus in Christo: gratia vobis et pax a Deo Patre nostro.

Gratias agimus Deo Patri Domini nostri Iesu Christi semper pro vobis orantes,
3 Deo et Patri
4audientes fidem vestram in Christo Iesu et dilectionem, quam habetis in sanctos omnes,
propter spem, quae reposita est vobis in caelis, quam ante audistis in verbo veritatis evangelii,
5 quam audistis
quod pervenit ad vos, sicut et in universo mundo est fructificans et crescens sicut et in vobis ex ea die, qua audistis et cognovistis gratiam Dei in veritate;
6 et fructificat et crescit | sicut in vobis
sicut didicistis ab Epaphra carissimo conservo nostro, qui est fidelis pro nobis minister Christi,
7 pro vobis minister Christi Iesu
8qui etiam manifestavit nobis dilectionem vestram in Spiritu.

9Ideo et nos, ex qua die audivimus, non cessamus pro vobis orantes et postulantes, ut impleamini agnitione voluntatis eius in omni sapientia et intellectu spiritali,
ut ambuletis digne Domino per omnia placentes, in omni opere bono fructificantes et crescentes in scientia Dei,
10 digne Deo
in omni virtute confortati secundum potentiam claritatis eius in omnem patientiam et longanimitatem, cum gaudio
11 in omni patientia et longanimitate

gratias agentes Patri,
qui idoneos vos fecit in partem sortis sanctorum in lumine;
12 qui dignos nos fecit

13qui eripuit nos de potestate tenebrarum
et transtulit in regnum Filii dilectionis suae,

14in quo habemus redemptionem,
remissionem peccatorum;

15qui est imago Dei invisibilis,
primogenitus omnis creaturae,

quia in ipso condita sunt universa in caelis et in terra,
visibilia et invisibilia,
sive throni sive dominationes
sive principatus sive potestates.
Omnia per ipsum et in ipsum creata sunt,
16 omnia per ipsum et in ipso

et ipse est ante omnia,
et omnia in ipso constant.
17 ante omnes

18Et ipse est caput corporis ecclesiae;
qui est principium, primogenitus ex mortuis,
ut sit in omnibus ipse primatum tenens,

19quia in ipso complacuit omnem plenitudinem habitare

20et per eum reconciliare omnia in ipsum,
pacificans per sanguinem crucis eius,
sive quae in terris sive quae in caelis sunt.

21Et vos, cum essetis aliquando alienati et inimici sensu in operibus malis,
22nunc autem reconciliavit in corpore carnis eius per mortem exhibere vos sanctos et immaculatos et irreprehensibiles coram ipso,
23si tamen permanetis in fide fundati et stabiles et immobiles a spe evangelii, quod audistis, quod praedicatum est in universa creatura, quae sub caelo est, cuius factus sum ego Paulus minister.

Nunc gaudeo in passionibus pro vobis et adimpleo ea quae desunt passionum Christi in carne mea pro corpore eius, quod est ecclesia,
24 qui nunc gaudeo
25cuius factus sum ego minister secundum dispensationem Dei, quae data est mihi in vos, ut impleam verbum Dei,
26mysterium, quod absconditum fuit a saeculis et generationibus, nunc autem manifestatum est sanctis eius,
quibus voluit Deus notas facere divitias gloriae mysterii huius in gentibus, quod est Christus in vobis, spes gloriae;
27 gloriae sacramenti huius
quem nos annuntiamus, commonentes omnem hominem et docentes omnem hominem in omni sapientia, ut exhibeamus omnem hominem perfectum in Christo;
28 corripientes omnem hominem | in Christo Iesu
ad quod et laboro certando secundum operationem eius, quae operatur in me in virtute.
29 in quo et laboro certando | quam operatur

Note al testo

1 in Christo Iesu
3 Deo et Patri
5 quam audistis
6 et fructificat et crescit | sicut in vobis
7 pro vobis minister Christi Iesu
10 digne Deo
11 in omni patientia et longanimitate
12 qui dignos nos fecit
16 omnia per ipsum et in ipso
17 ante omnes
24 qui nunc gaudeo
27 gloriae sacramenti huius
28 corripientes omnem hominem | in Christo Iesu
29 in quo et laboro certando | quam operatur