Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Ad Colossenses Epistula Sancti Pauli Apostoli - 1

Ad Colossenses Epistula Sancti Pauli Apostoli

Nova Vulgata Torna al libro

AT greco

Nova Vulgata 1 Paulus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei et Timotheus frater
1 in Christo Iesu
Nova Vulgata 1,2his, qui sunt Colossis, sanctis et fidelibus fratribus in Christo: gratia vobis et pax a Deo Patre nostro.
Nova Vulgata
Gratias agimus Deo Patri Domini nostri Iesu Christi semper pro vobis orantes,
3 Deo et Patri
Nova Vulgata 1,4audientes fidem vestram in Christo Iesu et dilectionem, quam habetis in sanctos omnes,
Nova Vulgata propter spem, quae reposita est vobis in caelis, quam ante audistis in verbo veritatis evangelii,
5 quam audistis
Nova Vulgata quod pervenit ad vos, sicut et in universo mundo est fructificans et crescens sicut et in vobis ex ea die, qua audistis et cognovistis gratiam Dei in veritate;
6 et fructificat et crescit | sicut in vobis
Nova Vulgata sicut didicistis ab Epaphra carissimo conservo nostro, qui est fidelis pro nobis minister Christi,
7 pro vobis minister Christi Iesu
Nova Vulgata 1,8qui etiam manifestavit nobis dilectionem vestram in Spiritu.
Nova Vulgata
1,9Ideo et nos, ex qua die audivimus, non cessamus pro vobis orantes et postulantes, ut impleamini agnitione voluntatis eius in omni sapientia et intellectu spiritali,
Nova Vulgata ut ambuletis digne Domino per omnia placentes, in omni opere bono fructificantes et crescentes in scientia Dei,
10 digne Deo
Nova Vulgata in omni virtute confortati secundum potentiam claritatis eius in omnem patientiam et longanimitatem, cum gaudio
11 in omni patientia et longanimitate
Nova Vulgata
gratias agentes Patri,
qui idoneos vos fecit in partem sortis sanctorum in lumine;
12 qui dignos nos fecit
Nova Vulgata
1,13qui eripuit nos de potestate tenebrarum
et transtulit in regnum Filii dilectionis suae,
Nova Vulgata
1,14in quo habemus redemptionem,
remissionem peccatorum;
Nova Vulgata
1,15qui est imago Dei invisibilis,
primogenitus omnis creaturae,
Nova Vulgata
quia in ipso condita sunt universa in caelis et in terra,
visibilia et invisibilia,
sive throni sive dominationes
sive principatus sive potestates.
Omnia per ipsum et in ipsum creata sunt,
16 omnia per ipsum et in ipso
Nova Vulgata
et ipse est ante omnia,
et omnia in ipso constant.
17 ante omnes
Nova Vulgata
1,18Et ipse est caput corporis ecclesiae;
qui est principium, primogenitus ex mortuis,
ut sit in omnibus ipse primatum tenens,
Nova Vulgata
1,19quia in ipso complacuit omnem plenitudinem habitare
Nova Vulgata
1,20et per eum reconciliare omnia in ipsum,
pacificans per sanguinem crucis eius,
sive quae in terris sive quae in caelis sunt.
Nova Vulgata
1,21Et vos, cum essetis aliquando alienati et inimici sensu in operibus malis,
Nova Vulgata 1,22nunc autem reconciliavit in corpore carnis eius per mortem exhibere vos sanctos et immaculatos et irreprehensibiles coram ipso,
Nova Vulgata 1,23si tamen permanetis in fide fundati et stabiles et immobiles a spe evangelii, quod audistis, quod praedicatum est in universa creatura, quae sub caelo est, cuius factus sum ego Paulus minister.
Nova Vulgata
Nunc gaudeo in passionibus pro vobis et adimpleo ea quae desunt passionum Christi in carne mea pro corpore eius, quod est ecclesia,
24 qui nunc gaudeo
Nova Vulgata 1,25cuius factus sum ego minister secundum dispensationem Dei, quae data est mihi in vos, ut impleam verbum Dei,
Nova Vulgata 1,26mysterium, quod absconditum fuit a saeculis et generationibus, nunc autem manifestatum est sanctis eius,
Nova Vulgata quibus voluit Deus notas facere divitias gloriae mysterii huius in gentibus, quod est Christus in vobis, spes gloriae;
27 gloriae sacramenti huius
Nova Vulgata quem nos annuntiamus, commonentes omnem hominem et docentes omnem hominem in omni sapientia, ut exhibeamus omnem hominem perfectum in Christo;
28 corripientes omnem hominem | in Christo Iesu
Nova Vulgata ad quod et laboro certando secundum operationem eius, quae operatur in me in virtute.
29 in quo et laboro certando | quam operatur