Nova Vulgata22,1Volo enim vos scire qualem sollicitudinem habeam pro vobis et pro his, qui sunt Laodiciae, et quicumque non viderunt faciem meam in carne,
Nova Vulgataut consolentur corda ipsorum instructi in caritate et in omnes divitias plenitudinis intellectus, in agnitionem mysterii Dei, Christi,
2Dei Patris Christi Iesu
Nova Vulgata2,3in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi.
Nova VulgataHoc dico, ut nemo vos decipiat in subtilitate sermonum.
4Hoc autem dico
Nova VulgataNam etsi corpore absens sum, sed spiritu vobiscum sum, gaudens et videns ordinem vestrum et firmamentum eius, quae in Christum est, fidei vestrae.
5in Christo
Nova Vulgata 2,6Sicut ergo accepistis Christum Iesum Dominum, in ipso ambulate,
Nova Vulgataradicati et superaedificati in ipso et confirmati fide, sicut didicistis, abundantes in gratiarum actione.
7sicut et didicistis
Nova VulgataVidete, ne quis vos depraedetur per philosophiam et inanem fallaciam secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi et non secundum Christum;
8ne quis vos decipiat
Nova Vulgata2,9quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter,
Nova Vulgata2,10et estis in illo repleti, qui est caput omnis principatus et potestatis,
Nova Vulgata2,11in quo et circumcisi estis circumcisione non manufacta in exspoliatione corporis carnis, in circumcisione Christi,
Nova Vulgataconsepulti ei in baptismo, in quo et conresuscitati estis per fidem operationis Dei, qui suscitavit illum a mortuis;
12in quo et resurrexistis
Nova Vulgataet vos, cum mortui essetis in delictis et praeputio carnis vestrae, convivificavit cum illo, donans nobis omnia delicta,
13donans vobis
Nova Vulgata2,14delens, quod adversum nos erat, chirographum decretis, quod erat contrarium nobis, et ipsum tulit de medio affigens illud cruci;
Nova Vulgataexspolians principatus et potestates traduxit confidenter, triumphans illos in semetipso.
15traduxit palam
Nova Vulgata Nemo ergo vos iudicet in cibo aut in potu aut ex parte diei festi aut neomeniae aut sabbatorum,
16aut in parte
Nova Vulgata2,17quae sunt umbra futurorum, corpus autem Christi.
Nova VulgataNemo vos bravio defraudet complacens sibi in humilitate et religione angelorum propter ea, quae vidit, ingrediens, frustra inflatus sensu carnis suae
18Nemo vos seducat volens | angelorum, quae non vidit ambulans
Nova Vulgataet non tenens caput, ex quo totum corpus per nexus et coniunctiones subministratum et compaginatum crescit in augmentum Dei.
19subministratum et constructum
Nova Vulgata Si mortui estis cum Christo ab elementis mundi, quid tamquam viventes in mundo decretis subicimini:
20qui adhuc tamquam | in mundo decernitis
Nova Vulgata2,21“ Ne tetigeris neque gustaveris neque contrectaveris ”,
Nova Vulgataquae sunt omnia in corruptionem ipso usu secundum praecepta et doctrinas hominum?
22in interim ipso usu
Nova VulgataQuae sunt rationem quidem habentia sapientiae in superstitione et humilitate, et non parcendo corpori, non in honore aliquo ad saturitatem carnis.