Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Ad Colossenses Epistula Sancti Pauli Apostoli - 2

Ad Colossenses Epistula Sancti Pauli Apostoli

Nova Vulgata Torna al libro

AT greco

Nova Vulgata 2 2,1Volo enim vos scire qualem sollicitudinem habeam pro vobis et pro his, qui sunt Laodiciae, et quicumque non viderunt faciem meam in carne,
Nova Vulgata ut consolentur corda ipsorum instructi in caritate et in omnes divitias plenitudinis intellectus, in agnitionem mysterii Dei, Christi,
2 Dei Patris Christi Iesu
Nova Vulgata 2,3in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi.
Nova Vulgata Hoc dico, ut nemo vos decipiat in subtilitate sermonum.
4 Hoc autem dico
Nova Vulgata Nam etsi corpore absens sum, sed spiritu vobiscum sum, gaudens et videns ordinem vestrum et firmamentum eius, quae in Christum est, fidei vestrae.
5 in Christo
Nova Vulgata
2,6Sicut ergo accepistis Christum Iesum Dominum, in ipso ambulate,
Nova Vulgata radicati et superaedificati in ipso et confirmati fide, sicut didicistis, abundantes in gratiarum actione.
7 sicut et didicistis
Nova Vulgata Videte, ne quis vos depraedetur per philosophiam et inanem fallaciam secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi et non secundum Christum;
8 ne quis vos decipiat
Nova Vulgata 2,9quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter,
Nova Vulgata 2,10et estis in illo repleti, qui est caput omnis principatus et potestatis,
Nova Vulgata 2,11in quo et circumcisi estis circumcisione non manufacta in exspoliatione corporis carnis, in circumcisione Christi,
Nova Vulgata consepulti ei in baptismo, in quo et conresuscitati estis per fidem operationis Dei, qui suscitavit illum a mortuis;
12 in quo et resurrexistis
Nova Vulgata et vos, cum mortui essetis in delictis et praeputio carnis vestrae, convivificavit cum illo, donans nobis omnia delicta,
13 donans vobis
Nova Vulgata 2,14delens, quod adversum nos erat, chirographum decretis, quod erat contrarium nobis, et ipsum tulit de medio affigens illud cruci;
Nova Vulgata exspolians principatus et potestates traduxit confidenter, triumphans illos in semetipso.
15 traduxit palam
Nova Vulgata
Nemo ergo vos iudicet in cibo aut in potu aut ex parte diei festi aut neomeniae aut sabbatorum,
16 aut in parte
Nova Vulgata 2,17quae sunt umbra futurorum, corpus autem Christi.
Nova Vulgata Nemo vos bravio defraudet complacens sibi in humilitate et religione angelorum propter ea, quae vidit, ingrediens, frustra inflatus sensu carnis suae
18 Nemo vos seducat volens | angelorum, quae non vidit ambulans
Nova Vulgata et non tenens caput, ex quo totum corpus per nexus et coniunctiones subministratum et compaginatum crescit in augmentum Dei.
19 subministratum et constructum
Nova Vulgata
Si mortui estis cum Christo ab elementis mundi, quid tamquam viventes in mundo decretis subicimini:
20 qui adhuc tamquam | in mundo decernitis
Nova Vulgata 2,21“ Ne tetigeris neque gustaveris neque contrectaveris ”,
Nova Vulgata quae sunt omnia in corruptionem ipso usu secundum praecepta et doctrinas hominum?
22 in interim ipso usu
Nova Vulgata Quae sunt rationem quidem habentia sapientiae in superstitione et humilitate, et non parcendo corpori, non in honore aliquo ad saturitatem carnis.
23 et ad non parcendum corpori