Nova Vulgata1Paulus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei sanctis, qui sunt Ephesi, et fidelibus in Christo Iesu:
1Sanctis omnibus qui
Nova Vulgata1,2gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo.
Nova Vulgata 1,3Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in caelestibus in Christo,
Nova Vulgata 1,4sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu eius in caritate,
Nova Vulgata qui praedestinavit nos in adoptionem filiorum per Iesum Christum in ipsum, secundum beneplacitum voluntatis suae,
5secundum propositum
Nova Vulgata 1,6in laudem gloriae gratiae suae, in qua gratificavit nos in Dilecto,
Nova Vulgata 1,7in quo habemus redemptionem per sanguinem eius, remissionem peccatorum, secundum divitias gratiae eius,
Nova Vulgataquam superabundare fecit in nobis in omni sapientia et prudentia,
8quae superabundavit in nobis
Nova Vulgata notum faciens nobis mysterium voluntatis suae, secundum beneplacitum eius, quod proposuit in eo,
9ut notum faceret nobis sacramentum | secundum bonum placitum eius
Nova Vulgata in dispensationem plenitudinis temporum: recapitulare omnia in Christo, quae in caelis et quae in terra, in ipso;
10instaurare omnia in Christo | et quae in terra sunt in ipso
Nova Vulgata 1,11in quo etiam sorte vocati sumus, praedestinati secundum propositum eius, qui omnia operatur secundum consilium voluntatis suae,
Nova Vulgata1,12ut simus in laudem gloriae eius, qui ante speravimus in Christo;
Nova Vulgata 1,13in quo et vos cum audissetis verbum veritatis, evangelium salutis vestrae, in quo et credentes signati estis Spiritu promissionis Sancto,
Nova Vulgataqui est arrabo hereditatis nostrae in redemptionem acquisitionis, in laudem gloriae ipsius.
14qui est pignus
Nova Vulgata 1,15Propterea et ego audiens fidem vestram, quae est in Domino Iesu, et dilectionem in omnes sanctos,
Nova Vulgatanon cesso gratias agens pro vobis memoriam faciens in orationibus meis,
16memoriam vestri faciens
Nova Vulgata1,17ut Deus Domini nostri Iesu Christi, Pater gloriae, det vobis Spiritum sapientiae et revelationis in agnitione eius,
Nova Vulgata1,18illuminatos oculos cordis vestri, ut sciatis quae sit spes vocationis eius, quae divitiae gloriae hereditatis eius in sanctis,
Nova Vulgataet quae sit supereminens magnitudo virtutis eius in nos, qui credimus, secundum operationem potentiae virtutis eius,
19qui credidimus
Nova Vulgata1,20quam operatus est in Christo, suscitans illum a mortuis et constituens ad dexteram suam in caelestibus
Nova Vulgata1,21supra omnem principatum et potestatem et virtutem et dominationem et omne nomen, quod nominatur non solum in hoc saeculo sed et in futuro;
Nova Vulgata1,22et omnia subiecit sub pedibus eius et ipsum dedit caput supra omnia ecclesiae,
Nova Vulgata1,23quae est corpus ipsius, plenitudo eius, qui omnia in omnibus adimpletur.