Nova Vulgata22,1Et vos, cum essetis mortui delictis et peccatis vestris,
Nova Vulgatain quibus aliquando ambulastis secundum saeculum mundi huius, secundum principem potestatis aeris, spiritus, qui nunc operatur in filios diffidentiae;
2aeris huius
Nova Vulgatain quibus et nos omnes aliquando conversati sumus in concupiscentiis carnis nostrae, facientes voluntates carnis et cogitationum, et eramus natura filii irae sicut et ceteri.
3in desideriis carnis nostrae
Nova Vulgata2,4Deus autem, qui dives est in misericordia, propter nimiam caritatem suam, qua dilexit nos,
Nova Vulgata2,5et cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos Christo — gratia estis salvati —
Nova Vulgata2,6et conresuscitavit et consedere fecit in caelestibus in Christo Iesu,
Nova Vulgata2,7ut ostenderet in saeculis supervenientibus abundantes divitias gratiae suae in bonitate super nos in Christo Iesu.
Nova VulgataGratia enim estis salvati per fidem; et hoc non ex vobis, Dei donum est:
8Dei enim donum est
Nova Vulgata2,9non ex operibus, ut ne quis glorietur.
Nova VulgataIpsius enim sumus factura, creati in Christo Iesu in opera bona, quae praeparavit Deus, ut in illis ambulemus.
10in operibus bonis
Nova Vulgata 2,11Propter quod memores estote quod aliquando vos gentes in carne, qui dicimini praeputium ab ea, quae dicitur circumcisio in carne manufacta,
Nova Vulgataquia eratis illo in tempore sine Christo, alienati a conversatione Israel et extranei testamentorum promissionis, spem non habentes et sine Deo in mundo.
12et hospites testamentorum promissionis
Nova Vulgata2,13Nunc autem in Christo Iesu vos, qui aliquando eratis longe, facti estis prope in sanguine Christi.
Nova VulgataIpse est enim pax nostra, qui fecit utraque unum et medium parietem maceriae solvit, inimicitiam, in carne sua,
14et medium parietem maceriae solvens
Nova Vulgatalegem mandatorum in decretis evacuans, ut duos condat in semetipso in unum novum hominem, faciens pacem,
15mandatorum decretis | in semet ipsum
Nova Vulgata2,16et reconciliet ambos in uno corpore Deo per crucem interficiens inimicitiam in semetipso.
Nova Vulgata2,17Et veniens evangelizavit pacem vobis, qui longe fuistis, et pacem his, qui prope;
Nova Vulgata2,18quoniam per ipsum habemus accessum ambo in uno Spiritu ad Patrem.
Nova Vulgata Ergo iam non estis extranei et advenae, sed estis concives sanctorum et domestici Dei,
19non estis hospites et advenae | cives
Nova Vulgata2,20superaedificati super fundamentum apostolorum et prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo Iesu,
Nova Vulgatain quo omnis aedificatio compacta crescit in templum sanctum in Domino,
21aedificatio constructa
Nova Vulgata2,22in quo et vos coaedificamini in habitaculum Dei in Spiritu.