Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Ad Ephesios Epistula Sancti Pauli Apostoli - 3

Ad Ephesios Epistula Sancti Pauli Apostoli

Nova Vulgata Torna al libro

AT greco

Nova Vulgata 3 3,1Huius rei gratia ego Paulus vinctus Christi Iesu pro vobis gentibus —
Nova Vulgata si tamen audistis dispensationem gratiae Dei, quae data est mihi pro vobis,
2 in vobis
Nova Vulgata quoniam secundum revelationem notum mihi factum est mysterium, sicut supra scripsi in brevi,
3 notum mihi factum est sacramentum
Nova Vulgata 3,4prout potestis legentes intellegere prudentiam meam in mysterio Christi,
Nova Vulgata quod aliis generationibus non innotuit filiis hominum, sicuti nunc revelatum est sanctis apostolis eius et prophetis in Spiritu,
5 non est agnitum filiis hominum
Nova Vulgata 3,6esse gentes coheredes et concorporales et comparticipes promissionis in Christo Iesu per evangelium,
Nova Vulgata 3,7cuius factus sum minister secundum donum gratiae Dei, quae data est mihi secundum operationem virtutis eius.
Nova Vulgata Mihi omnium sanctorum minimo data est gratia haec: gentibus evangelizare investigabiles divitias Christi
8 in gentibus evangelizare ininvestigabiles
Nova Vulgata et illuminare omnes, quae sit dispensatio mysterii absconditi a saeculis in Deo, qui omnia creavit,
9 sacramenti absconditi
Nova Vulgata ut innotescat nunc principatibus et potestatibus in caelestibus per ecclesiam multiformis sapientia Dei
10 ut innotescat principibus
Nova Vulgata secundum propositum saeculorum, quod fecit in Christo Iesu Domino nostro,
11 secundum praefinitionem saeculorum quam fecit
Nova Vulgata 3,12in quo habemus fiduciam et accessum in confidentia per fidem eius.
Nova Vulgata 3,13Propter quod peto, ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis, quae est gloria vestra.
Nova Vulgata
Huius rei gratia flecto genua mea ad Patrem,
14 ad Patrem Domini nostri Iesu Christi
Nova Vulgata 3,15ex quo omnis paternitas in caelis et in terra nominatur,
Nova Vulgata ut det vobis secundum divitias gloriae suae virtute corroborari per Spiritum eius in interiorem hominem,
16 in interiore homine
Nova Vulgata 3,17habitare Christum per fidem in cordibus vestris, in caritate radicati et fundati,
Nova Vulgata ut valeatis comprehendere cum omnibus sanctis quae sit latitudo et longitudo et sublimitas et profundum,
18 ut possitis conprehendere
Nova Vulgata 3,19scire etiam supereminentem scientiae caritatem Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei.
Nova Vulgata
Ei autem, qui potens est supra omnia facere superabundanter quam petimus aut intellegimus, secundum virtutem, quae operatur in nobis,
20 qui potens est omnia facere
Nova Vulgata 3,21ipsi gloria in ecclesia et in Christo Iesu in omnes generationes saeculi saeculorum. Amen.