Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Ad Ephesios Epistula Sancti Pauli Apostoli - 4

Ad Ephesios Epistula Sancti Pauli Apostoli

Nova Vulgata Torna al libro

AT ebraico

Nova Vulgata 4 4,1Obsecro itaque vos ego vinctus in Domino, ut digne ambuletis vocatione, qua vocati estis,
Nova Vulgata cum omni humilitate et mansuetudine, cum longanimitate, supportantes invicem in caritate,
2 cum patientia, subportantes
Nova Vulgata 4,3solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis;
Nova Vulgata unum corpus et unus Spiritus, sicut et vocati estis in una spe vocationis vestrae;
4 sicut vocati estis
Nova Vulgata 4,5unus Dominus, una fides, unum baptisma;
Nova Vulgata unus Deus et Pater omnium, qui super omnes et per omnia et in omnibus.
6 et in omnibus nobis
Nova Vulgata
4,7Unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi.
Nova Vulgata 4,8Propter quod dicit:
Ascendens in altum captivam duxit captivitatem,
dedit dona hominibus
”.
Nova Vulgata
Illud autem “ ascendit ” quid est, nisi quia et descendit in inferiores partes terrae?
9 quod autem ascendit quid est | et descendit primum in inferiores
Nova Vulgata 4,10Qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes caelos, ut impleret omnia.
Nova Vulgata
4,11Et ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, alios vero evangelistas, alios autem pastores et doctores
Nova Vulgata ad instructionem sanctorum in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi,
12 ad consummationem sanctorum
Nova Vulgata 4,13donec occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionis Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi,
Nova Vulgata ut iam non simus parvuli fluctuantes et circumacti omni vento doctrinae in fallacia hominum, in astutia ad circumventionem erroris;
14 et circumferamur omni vento doctrinae | in nequitia hominum
Nova Vulgata veritatem autem facientes in caritate crescamus in illum per omnia, qui est caput Christus,
15 in illo per omnia
Nova Vulgata ex quo totum corpus compactum et conexum per omnem iuncturam subministrationis secundum operationem in mensura uniuscuiusque partis augmentum corporis facit in aedificationem sui in caritate.
16 in mensuram uniuscuiusque membri
Nova Vulgata
Hoc igitur dico et testificor in Domino, ut iam non ambuletis, sicut et gentes ambulant in vanitate sensus sui
17 sicut gentes
Nova Vulgata tenebris obscuratum habentes intellectum, alienati a vita Dei propter ignorantiam, quae est in illis propter caecitatem cordis ipsorum;
18 per ignorantiam
Nova Vulgata qui indolentes semetipsos tradiderunt impudicitiae in operationem immunditiae omnis in avaritia.
19 qui desperantes semet ipsos tradiderunt
Nova Vulgata
4,20Vos autem non ita didicistis Christum,
Nova Vulgata 4,21si tamen illum audistis et in ipso edocti estis, sicut est veritas in Iesu:
Nova Vulgata 4,22deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria erroris,
Nova Vulgata renovari autem spiritu mentis vestrae
23 renovamini autem
Nova Vulgata et induere novum hominem, qui secundum Deum creatus est in iustitia et sanctitate veritatis.
24 et induite
Nova Vulgata 4,25Propter quod deponentes mendacium loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo, quoniam sumus invicem membra.
Nova Vulgata 4,26Irascimini et nolite peccare; sol non occidat super iracundiam vestram,
Nova Vulgata et nolite locum dare Diabolo.
27 nolite
Nova Vulgata Qui furabatur, iam non furetur, magis autem laboret operando manibus bonum, ut habeat unde tribuat necessitatem patienti.
28 operando manibus quod bonum est
Nova Vulgata 4,29Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat, sed si quis bonus ad aedificationem opportunitatis, ut det gratiam audientibus.
Nova Vulgata Et nolite contristare Spiritum Sanctum Dei, in quo signati estis in diem redemptionis.
30 in die redemptionis
Nova Vulgata
4,31Omnis amaritudo et ira et indignatio et clamor et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia.
Nova Vulgata Estote autem invicem benigni, misericordes, donantes invicem, sicut et Deus in Christo donavit vobis.
32 donavit nobis