Nova Vulgata44,1Obsecro itaque vos ego vinctus in Domino, ut digne ambuletis vocatione, qua vocati estis,
Nova Vulgatacum omni humilitate et mansuetudine, cum longanimitate, supportantes invicem in caritate,
2cum patientia, subportantes
Nova Vulgata4,3solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis;
Nova Vulgataunum corpus et unus Spiritus, sicut et vocati estis in una spe vocationis vestrae;
4sicut vocati estis
Nova Vulgata4,5unus Dominus, una fides, unum baptisma;
Nova Vulgataunus Deus et Pater omnium, qui super omnes et per omnia et in omnibus.
6et in omnibus nobis
Nova Vulgata 4,7Unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi.
Nova Vulgata4,8Propter quod dicit: “ Ascendens in altum captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus ”.
Nova Vulgata Illud autem “ ascendit ” quid est, nisi quia et descendit in inferiores partes terrae?
9quod autem ascendit quid est | et descendit primum in inferiores
Nova Vulgata4,10Qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes caelos, ut impleret omnia.
Nova Vulgata 4,11Et ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, alios vero evangelistas, alios autem pastores et doctores
Nova Vulgataad instructionem sanctorum in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi,
12ad consummationem sanctorum
Nova Vulgata4,13donec occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionis Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi,
Nova Vulgataut iam non simus parvuli fluctuantes et circumacti omni vento doctrinae in fallacia hominum, in astutia ad circumventionem erroris;
14et circumferamur omni vento doctrinae | in nequitia hominum
Nova Vulgataveritatem autem facientes in caritate crescamus in illum per omnia, qui est caput Christus,
15in illo per omnia
Nova Vulgataex quo totum corpus compactum et conexum per omnem iuncturam subministrationis secundum operationem in mensura uniuscuiusque partis augmentum corporis facit in aedificationem sui in caritate.
16in mensuram uniuscuiusque membri
Nova Vulgata Hoc igitur dico et testificor in Domino, ut iam non ambuletis, sicut et gentes ambulant in vanitate sensus sui
17sicut gentes
Nova Vulgatatenebris obscuratum habentes intellectum, alienati a vita Dei propter ignorantiam, quae est in illis propter caecitatem cordis ipsorum;
18per ignorantiam
Nova Vulgataqui indolentes semetipsos tradiderunt impudicitiae in operationem immunditiae omnis in avaritia.
19qui desperantes semet ipsos tradiderunt
Nova Vulgata 4,20Vos autem non ita didicistis Christum,
Nova Vulgata4,21si tamen illum audistis et in ipso edocti estis, sicut est veritas in Iesu:
Nova Vulgata4,22deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria erroris,
Nova Vulgatarenovari autem spiritu mentis vestrae
23renovamini autem
Nova Vulgataet induere novum hominem, qui secundum Deum creatus est in iustitia et sanctitate veritatis.
24et induite
Nova Vulgata4,25Propter quod deponentes mendacium loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo, quoniam sumus invicem membra.
Nova Vulgata4,26Irascimini et nolite peccare; sol non occidat super iracundiam vestram,
Nova Vulgataet nolite locum dare Diabolo.
27nolite
Nova VulgataQui furabatur, iam non furetur, magis autem laboret operando manibus bonum, ut habeat unde tribuat necessitatem patienti.
28operando manibus quod bonum est
Nova Vulgata4,29Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat, sed si quis bonus ad aedificationem opportunitatis, ut det gratiam audientibus.
Nova VulgataEt nolite contristare Spiritum Sanctum Dei, in quo signati estis in diem redemptionis.
30in die redemptionis
Nova Vulgata 4,31Omnis amaritudo et ira et indignatio et clamor et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia.
Nova VulgataEstote autem invicem benigni, misericordes, donantes invicem, sicut et Deus in Christo donavit vobis.