Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Ad Ephesios Epistula Sancti Pauli Apostoli - 5

Ad Ephesios Epistula Sancti Pauli Apostoli

Nova Vulgata Torna al libro

AT ebraico

Nova Vulgata 5 5,1Estote ergo imitatores Dei sicut filii carissimi,
Nova Vulgata 5,2et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos et tradidit seipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis.
Nova Vulgata
5,3Fornicatio autem et omnis immunditia aut avaritia nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos,
Nova Vulgata et turpitudo et stultiloquium aut scurrilitas, quae non decent, sed magis gratiarum actio.
4 aut turpitudo aut stultiloquium | quae ad rem non pertinent
Nova Vulgata Hoc enim scitote intellegentes quod omnis fornicator aut immundus aut avarus, id est idolorum cultor, non habet hereditatem in regno Christi et Dei.
5 quod est idolorum servitus
Nova Vulgata
Nemo vos decipiat inanibus verbis; propter haec enim venit ira Dei in filios diffidentiae.
6 Nemo vos seducat
Nova Vulgata Nolite ergo effici comparticipes eorum;
7 participes
Nova Vulgata 5,8eratis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino. Ut filii lucis ambulate
Nova Vulgata 5,9— fructus enim lucis est in omni bonitate et iustitia et veritate —
Nova Vulgata probantes quid sit beneplacitum Domino;
10 beneplacitum Deo
Nova Vulgata 5,11et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum, magis autem et redarguite;
Nova Vulgata 5,12quae enim in occulto fiunt ab ipsis, turpe est et dicere;
Nova Vulgata 5,13omnia autem, quae arguuntur, a lumine manifestantur,
Nova Vulgata omne enim, quod manifestatur, lumen est. Propter quod dicit: “ Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus ”.
14 inluminabit tibi
Nova Vulgata
Videte itaque caute quomodo ambuletis, non quasi insipientes sed ut sapientes,
15 Videte itaque fratres quomodo caute ambuletis
Nova Vulgata 5,16redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
Nova Vulgata Propterea nolite fieri imprudentes, sed intellegite, quae sit voluntas Domini.
17 sed intellegentes quae
Nova Vulgata 5,18Et nolite inebriari vino, in quo est luxuria, sed implemini Spiritu
Nova Vulgata 5,19loquentes vobismetipsis in psalmis et hymnis et canticis spiritalibus, cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino.
Nova Vulgata 5,20Gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Iesu Christi Deo et Patri,
Nova Vulgata 5,21subiecti invicem in timore Christi.
Nova Vulgata
Mulieres viris suis sicut Domino,
22 Mulieres viris suis subditae sint sicut Domino
Nova Vulgata quoniam vir caput est mulieris, sicut et Christus caput est ecclesiae, ipse salvator corporis.
23 sicut Christus
Nova Vulgata 5,24Sed ut ecclesia subiecta est Christo, ita et mulieres viris in omnibus.
Nova Vulgata
5,25Viri, diligite uxores, sicut et Christus dilexit ecclesiam et seipsum tradidit pro ea,
Nova Vulgata 5,26ut illam sanctificaret mundans lavacro aquae in verbo,
Nova Vulgata 5,27ut exhiberet ipse sibi gloriosam ecclesiam non habentem maculam aut rugam aut aliquid eiusmodi, sed ut sit sancta et immaculata.
Nova Vulgata 5,28Ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua. Qui suam uxorem diligit, seipsum diligit;
Nova Vulgata 5,29nemo enim umquam carnem suam odio habuit, sed nutrit et fovet eam sicut et Christus ecclesiam,
Nova Vulgata 5,30quia membra sumus corporis eius.
Nova Vulgata Propter hoc relinquet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una.
31 et matrem suam
Nova Vulgata Mysterium hoc magnum est; ego autem dico de Christo et ecclesia!
32 Sacramentum hoc magnum est | in Christo et in ecclesia
Nova Vulgata Verumtamen et vos singuli unusquisque suam uxorem sicut seipsum diligat; uxor autem timeat virum.
33 uxor autem ut timeat virum