Nova Vulgata3O insensati Galatae, quis vos fascinavit, ante quorum oculos Iesus Christus descriptus est crucifixus?
1proscriptus est crucifixus
Nova Vulgata3,2Hoc solum volo a vobis discere: Ex operibus legis Spiritum accepistis an ex auditu fidei?
Nova Vulgata3,3Sic stulti estis? Cum Spiritu coeperitis, nunc carne consummamini?
Nova VulgataTanta passi estis sine causa? Si tamen et sine causa!
4Si tamen sine causa
Nova Vulgata3,5Qui ergo tribuit vobis Spiritum et operatur virtutes in vobis, ex operibus legis an ex auditu fidei?
Nova Vulgata3,6Sicut Abraham credidit Deo, et reputatum est ei ad iustitiam.
Nova Vulgata3,7Cognoscitis ergo quia qui ex fide sunt, hi sunt filii Abrahae.
Nova VulgataProvidens autem Scriptura quia ex fide iustificat gentes Deus, praenuntiavit Abrahae: “Benedicentur in te omnes gentes”.
8Abrahae quia benedicentur
Nova VulgataIgitur, qui ex fide sunt, benedicuntur cum fideli Abraham.
9benedicentur
Nova Vulgata3,10Quicumque enim ex operibus legis sunt, sub maledicto sunt; scriptum est enim: “Maledictus omnis, qui non permanserit in omnibus, quae scripta sunt in libro legis, ut faciat ea”.
Nova VulgataQuoniam autem in lege nemo iustificatur apud Deum manifestum est, quia iustus ex fide vivet;
11quia iustus ex fide vivit
Nova Vulgata3,12lex autem non est ex fide, sed qui fecerit ea, vivet in illis.
Nova Vulgata3,13Christus nos redemit de maledicto legis factus pro nobis maledictum, quia scriptum est: “Maledictus omnis, qui pendet in ligno”,
Nova Vulgataut in gentes benedictio Abrahae fieret in Christo Iesu, ut promissionem Spiritus accipiamus per fidem.
14ut in gentibus | ut pollicitationem Spiritus
Nova VulgataFratres, secundum hominem dico, tamen hominis confirmatum testamentum nemo irritum facit aut superordinat.
15nemo spernit
Nova VulgataAbrahae autem dictae sunt promissiones et semini eius. Non dicit: “ Et seminibus ”, quasi in multis, sed quasi in uno: “Et semini tuo”, qui est Christus.
16Abrahae dictae sunt
Nova VulgataHoc autem dico: Testamentum confirmatum a Deo, quae post quadringentos et triginta annos facta est lex, non irritum facit ad evacuandam promissionem.
17non irritam facit
Nova VulgataNam si ex lege hereditas, iam non ex promissione; Abrahae autem per promissionem donavit Deus.
18iam non ex repromissione
Nova VulgataQuid igitur lex? Propter transgressiones apposita est, donec veniret semen, cui promissum est, ordinata per angelos in manu mediatoris.
19posita est | cui promiserat
Nova Vulgata3,20Mediator autem unius non est, Deus autem unus est.
Nova Vulgata3,21Lex ergo adversus promissa Dei? Absit. Si enim data esset lex, quae posset vivificare, vere ex lege esset iustitia.
Nova Vulgata3,22Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus.
Nova Vulgata 3,23Prius autem quam veniret fides, sub lege custodiebamur conclusi in eam fidem, quae revelanda erat.
Nova VulgataItaque lex paedagogus noster fuit in Christum, ut ex fide iustificemur;
24posita est | cui promiserat
Nova Vulgata3,25at ubi venit fides, iam non sumus sub paedagogo.
Nova Vulgata3,26Omnes enim filii Dei estis per fidem in Christo Iesu.
Nova VulgataQuicumque enim in Christum baptizati estis, Christum induistis:
27in Christo
Nova Vulgatanon est Iudaeus neque Graecus, non est servus neque liber, non est masculus et femina; omnes enim vos unus estis in Christo Iesu.
28non est masculus neque femina | unum estis
Nova Vulgata3,29Si autem vos Christi, ergo Abrahae semen estis, secundum promissionem heredes.