Nova Vulgata55,1Hac libertate nos Christus liberavit; state igitur et nolite iterum iugo servitutis detineri.
Nova Vulgata5,2Ecce ego Paulus dico vobis quoniam, si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit.
Nova Vulgata5,3Testificor autem rursum omni homini circumcidenti se quoniam debitor est universae legis faciendae.
Nova Vulgata5,4Evacuati estis a Christo, qui in lege iustificamini, a gratia excidistis.
Nova VulgataNos enim Spiritu ex fide spem iustitiae exspectamus.
5Haec persuasio non est ex eo, qui vocat vos.
Nova Vulgata5,6Nam in Christo Iesu neque circumcisio aliquid valet neque praeputium, sed fides, quae per caritatem operatur.
Nova Vulgata 5,7Currebatis bene; quis vos impedivit veritati non oboedire?
Nova VulgataHaec persuasio non est ex eo, qui vocat vos.
8Persuasio non est
Nova Vulgata5,9Modicum fermentum totam massam corrumpit.
Nova Vulgata5,10Ego confido in vobis in Domino quod nihil aliud sapietis; qui autem conturbat vos, portabit iudicium, quicumque est ille.
Nova Vulgata5,11Ego autem, fratres, si circumcisionem adhuc praedico, quid adhuc persecutionem patior? Ergo evacuatum est scandalum crucis.
Nova Vulgata5,12Utinam et abscidantur, qui vos conturbant!
Nova Vulgata Vos enim in libertatem vocati estis, fratres; tantum ne libertatem in occasionem detis carni, sed per caritatem servite invicem.
13carnis
Nova Vulgata Omnis enim lex in uno sermone impletur, in hoc: Diliges proximum tuum sicut teipsum.
14impletur: Diliges
Nova VulgataQuod si invicem mordetis et devoratis, videte, ne ab invicem consumamini!
15mordetis et comeditis
Nova Vulgata Dico autem: Spiritu ambulate et concupiscentiam carnis ne perfeceritis.
16et desiderium carnis non perficietis
Nova Vulgata5,17Caro enim concupiscit adversus Spiritum, Spiritus autem adversus carnem; haec enim invicem adversantur, ut non, quaecumque vultis, illa faciatis.
Nova Vulgata5,18Quod si Spiritu ducimini, non estis sub lege.
Nova Vulgata5,19Manifesta autem sunt opera carnis, quae sunt fornicatio, immunditia, luxuria,
Nova Vulgatainvidiae, ebrietates, comissationes et his similia, quae praedico vobis, sicut praedixi, quoniam, qui talia agunt, regnum Dei non consequentur.
21invidiae, homicidia, ebrietates
Nova VulgataFructus autem Spiritus est caritas, gaudium, pax, longanimitas, benignitas, bonitas, fides,
22longanimitas, bonitas, benignitas, fides
Nova Vulgatamansuetudo, continentia; adversus huiusmodi non est lex.
23modestia, continentia
Nova VulgataQui autem sunt Christi Iesu, carnem crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis.
24Qui autem sunt Christi
Nova Vulgata5,25Si vivimus Spiritu, Spiritu et ambulemus.