Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Ad Galatas Epistula Sancti Pauli Apostoli - 5

Ad Galatas Epistula Sancti Pauli Apostoli

Nova Vulgata Torna al libro

AT greco

Nova Vulgata 5 5,1Hac libertate nos Christus liberavit; state igitur et nolite iterum iugo servitutis detineri.
Nova Vulgata 5,2Ecce ego Paulus dico vobis quoniam, si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit.
Nova Vulgata 5,3Testificor autem rursum omni homini circumcidenti se quoniam debitor est universae legis faciendae.
Nova Vulgata 5,4Evacuati estis a Christo, qui in lege iustificamini, a gratia excidistis.
Nova Vulgata Nos enim Spiritu ex fide spem iustitiae exspectamus.
5 Haec persuasio non est ex eo, qui vocat vos.
Nova Vulgata 5,6Nam in Christo Iesu neque circumcisio aliquid valet neque praeputium, sed fides, quae per caritatem operatur.
Nova Vulgata
5,7Currebatis bene; quis vos impedivit veritati non oboedire?
Nova Vulgata Haec persuasio non est ex eo, qui vocat vos.
8 Persuasio non est
Nova Vulgata 5,9Modicum fermentum totam massam corrumpit.
Nova Vulgata 5,10Ego confido in vobis in Domino quod nihil aliud sapietis; qui autem conturbat vos, portabit iudicium, quicumque est ille.
Nova Vulgata 5,11Ego autem, fratres, si circumcisionem adhuc praedico, quid adhuc persecutionem patior? Ergo evacuatum est scandalum crucis.
Nova Vulgata 5,12Utinam et abscidantur, qui vos conturbant!
Nova Vulgata
Vos enim in libertatem vocati estis, fratres; tantum ne libertatem in occasionem detis carni, sed per caritatem servite invicem.
13 carnis
Nova Vulgata
Omnis enim lex in uno sermone impletur, in hoc: Diliges proximum tuum sicut teipsum.
14 impletur: Diliges
Nova Vulgata Quod si invicem mordetis et devoratis, videte, ne ab invicem consumamini!
15 mordetis et comeditis
Nova Vulgata
Dico autem: Spiritu ambulate et concupiscentiam carnis ne perfeceritis.
16 et desiderium carnis non perficietis
Nova Vulgata 5,17Caro enim concupiscit adversus Spiritum, Spiritus autem adversus carnem; haec enim invicem adversantur, ut non, quaecumque vultis, illa faciatis.
Nova Vulgata 5,18Quod si Spiritu ducimini, non estis sub lege.
Nova Vulgata 5,19Manifesta autem sunt opera carnis, quae sunt fornicatio, immunditia, luxuria,
Nova Vulgata 5,20idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, irae, rixae, dissensiones, sectae,
Nova Vulgata invidiae, ebrietates, comissationes et his similia, quae praedico vobis, sicut praedixi, quoniam, qui talia agunt, regnum Dei non consequentur.
21 invidiae, homicidia, ebrietates
Nova Vulgata Fructus autem Spiritus est caritas, gaudium, pax, longanimitas, benignitas, bonitas, fides,
22 longanimitas, bonitas, benignitas, fides
Nova Vulgata mansuetudo, continentia; adversus huiusmodi non est lex.
23 modestia, continentia
Nova Vulgata Qui autem sunt Christi Iesu, carnem crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis.
24 Qui autem sunt Christi
Nova Vulgata 5,25Si vivimus Spiritu, Spiritu et ambulemus.
Nova Vulgata
5,26Non efficiamur inanis gloriae cupidi, invicem provocantes, invicem invidentes.