Nova Vulgata66,1Fratres, et si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos, qui spiritales estis, huiusmodi instruite in spiritu lenitatis, considerans teipsum, ne et tu tenteris.
Nova Vulgata6,2Alter alterius onera portate et sic adimplebitis legem Christi.
Nova Vulgata6,3Nam si quis existimat se aliquid esse, cum sit nihil, ipse se seducit;
Nova Vulgata6,4opus autem suum probet unusquisque et sic in semetipso tantum gloriationem habebit et non in altero.
Nova Vulgata6,5Unusquisque enim onus suum portabit.
Nova Vulgata Communicet autem is, qui catechizatur verbum, ei qui se catechizat, in omnibus bonis.
6gloriam habebit
Nova Vulgata6,7Nolite errare: Deus non irridetur. Quae enim seminaverit homo, haec et metet;
Nova Vulgataquoniam, qui seminat in carne sua, de carne metet corruptionem, qui autem seminat in Spiritu, de Spiritu metet vitam aeternam.
8de carne et metet corruptionem
Nova VulgataBonum autem facientes infatigabiles, tempore enim suo metemus non deficientes.
9Bonum autem facientes non deficiamus
Nova Vulgata6,10Ergo dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei.
Nova Vulgata 6,11Videte qualibus litteris scripsi vobis mea manu.
Nova Vulgata6,12Quicumque volunt placere in carne, hi cogunt vos circumcidi, tantum ut crucis Christi persecutionem non patiantur;
Nova Vulgata6,13neque enim, qui circumciduntur, legem custodiunt, sed volunt vos circumcidi, ut in carne vestra glorientur.
Nova Vulgata6,14Mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo.
Nova VulgataNeque enim circumcisio aliquid est neque praeputium sed nova creatura.
15In Christo enim Iesu neque circumcisio aliquid valet
Nova Vulgata6,16Et quicumque hanc regulam secuti fuerint, pax super illos et misericordia et super Israel Dei.
Nova Vulgata 6,17De cetero nemo mihi molestus sit; ego enim stigmata Iesu in super corpore meo porto.
Nova Vulgata 6,18De cetero nemo mihi molestus sit; ego enim stigmata Iesu in super corpore meo porto.