Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Ad Hebraeos Epistula Sancti Pauli Apostoli - 10

Ad Hebraeos Epistula Sancti Pauli Apostoli

Nova Vulgata Torna al libro

AT greco

Nova Vulgata 10 10,1Umbram enim habens lex bonorum futurorum, non ipsam imaginem rerum, per singulos annos iisdem ipsis hostiis, quas offerunt indesinenter, numquam potest accedentes perfectos facere.
Nova Vulgata Alioquin nonne cessassent offerri, ideo quod nullam haberent ultra conscientiam peccatorum cultores semel mundati?
2 non cessassent | peccati cultores
Nova Vulgata 10,3Sed in ipsis commemoratio peccatorum per singulos annos fit.
Nova Vulgata Impossibile enim est sanguinem taurorum et hircorum auferre peccata.
4 sanguine | auferri
Nova Vulgata 10,5Ideo ingrediens mundum dicit:
Hostiam et oblationem noluisti,
corpus autem aptasti mihi;
Nova Vulgata
holocautomata et sacrificia pro peccato
non tibi placuerunt.
6 holocaustomata et pro peccato non tibi placuit
Nova Vulgata
10,7Tunc dixi: Ecce venio,
in capitulo libri scriptum est de me,
ut faciam, Deus, voluntatem tuam
”.
Nova Vulgata
Superius dicens: “ Hostias et oblationes et holocautomata et sacrificia pro peccato noluisti, nec placuerunt tibi ”, quae secundum legem offeruntur,
8 dicens quia | holocaustomata et pro peccato | nec placita sunt tibi
Nova Vulgata tunc dixit: “ Ecce venio, ut faciam voluntatem tuam”. Aufert primum, ut secundum statuat;
9 ut faciam, Deus, | ut sequens statuat
Nova Vulgata 10,10in qua voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis Christi Iesu in semel.
Nova Vulgata Et omnis quidem sacerdos stat cotidie ministrans et easdem saepe offerens hostias, quae numquam possunt auferre peccata.
11 sacerdos praesto est
Nova Vulgata Hic autem, una pro peccatis oblata hostia, in sempiternum consedit in dextera Dei,
12 unam pro peccatis offerens hostiam | sedit
Nova Vulgata 10,13de cetero exspectans, donec ponantur inimici eius scabellum pedum eius;
Nova Vulgata una enim oblatione consummavit in sempiternum eos, qui sanctificantur.
14 in sempiternum sanctiflcatos
Nova Vulgata Testificatur autem nobis et Spiritus Sanctus; postquam enim dixit:
15 contestatur autem nos et Spiritus Sanctus
Nova Vulgata Hoc est testamentum, quod testabor ad illos post dies illos, dicit Dominus, dando leges meas in cordibus eorum, et in mente eorum superscribam eas;
16 Hoc autem testamentum
Nova Vulgata et peccatorum eorum et iniquitatum eorum iam non recordabor amplius ”.
17 et peccatorum et iniquitatum eorum
Nova Vulgata
10,18Ubi autem horum remissio, iam non oblatio pro peccato.
Nova Vulgata
Habentes itaque, fratres, fiduciam in introitum Sanctorum in sanguine Iesu,
19 in introitu sanctorum in sanguine Christi
Nova Vulgata 10,20quam initiavit nobis viam novam et viventem per velamen, id est carnem suam,
Nova Vulgata 10,21et sacerdotem magnum super domum Dei,
Nova Vulgata 10,22accedamus cum vero corde in plenitudine fidei, aspersi corda a conscientia mala et abluti corpus aqua munda;
Nova Vulgata teneamus spei confessionem indeclinabilem, fidelis enim est, qui repromisit;
23 spei nostrae confessionem
Nova Vulgata 10,24et consideremus invicem in provocationem caritatis et bonorum operum,
Nova Vulgata non deserentes congregationem nostram, sicut est consuetudinis quibusdam, sed exhortantes, et tanto magis quanto videtis appropinquantem diem.
25 collectionem nostram | sed consolantes | videritis
Nova Vulgata
10,26Voluntarie enim peccantibus nobis, post acceptam notitiam veritatis, iam non relinquitur pro peccatis hostia,
Nova Vulgata 10,27terribilis autem quaedam exspectatio iudicii et ignis aemulatio, quae consumptura est adversarios.
Nova Vulgata 10,28Irritam quis faciens legem Moysis sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur;
Nova Vulgata quanto deteriora putatis merebitur supplicia, qui Filium Dei conculcaverit et sanguinem testamenti communem duxerit, in quo sanctificatus est, et Spiritui gratiae contumeliam fecerit?
29 quanto magis putatis deteriora mereri | pollutum duxerit
Nova Vulgata Scimus enim eum, qui dixit: “ Mihi vindicta, ego retribuam ”; et iterum: “ Iudicabit Dominus populum suum ”.
30 Scimus enim qui dixit | mihi vindictam ego reddam | et iterum quia
Nova Vulgata 10,31Horrendum est incidere in manus Dei viventis.
Nova Vulgata
10,32Rememoramini autem pristinos dies, in quibus illuminati magnum certamen sustinuistis passionum,
Nova Vulgata in altero quidem opprobriis et tribulationibus spectaculum facti, in altero autem socii taliter conversantium effecti;
33 et in altero quidem
Nova Vulgata nam et vinctis compassi estis et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis, cognoscentes vos habere meliorem substantiam et manentem.
34 meliorem et manentem substantiam
Nova Vulgata Nolite itaque abicere confidentiam vestram, quae magnam habet remunerationem;
35 Nolite itaque amittere
Nova Vulgata 10,36patientia enim vobis necessaria est, ut voluntatem Dei facientes reportetis promissionem.
Nova Vulgata
10,37Adhuc enim modicum quantulum,
qui venturus est, veniet et non tardabit.
Nova Vulgata
Iustus autem meus ex fide vivet;
quod si subtraxerit se,
non sibi complacet in eo anima mea
.
38 ex fide vivit | non placebit animae meae
Nova Vulgata
10,39Nos autem non sumus subtractionis in perditionem, sed fidei in acquisitionem animae.