Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Ad Hebraeos Epistula Sancti Pauli Apostoli - 12

Ad Hebraeos Epistula Sancti Pauli Apostoli

Nova Vulgata Torna al libro

AT ebraico

Nova Vulgata 12 Ideoque et nos tantam habentes circumpositam nobis nubem testium, deponentes omne pondus et circumstans nos peccatum, per patientiam curramus propositum nobis certamen,
1 inpositam nubem testium
Nova Vulgata aspicientes in ducem fidei et consummatorem Iesum, qui pro gaudio sibi proposito sustinuit crucem, confusione contempta, atque in dextera throni Dei sedet.
2 in auctorem fidei | qui pro proposito sibi gaudio | sedis Dei sedit
Nova Vulgata 12,3Recogitate enim eum, qui talem sustinuit a peccatoribus adversum semetipsum contradictionem, ut ne fatigemini animis vestris deficientes.
Nova Vulgata
12,4Nondum usque ad sanguinem restitistis adversus peccatum repugnantes
Nova Vulgata et obliti estis exhortationis, quae vobis tamquam filiis loquitur:
Fili mi, noli neglegere disciplinam Domini
neque deficias, dum ab eo argueris:
5 et obliti estis consolationis | loquitur dicens: Fili mi | neque fatigeris dum
Nova Vulgata
12,6quem enim diligit, Dominus castigat,
flagellat autem omnem filium, quem recipit
”.
Nova Vulgata
Ad disciplinam suffertis; tamquam filios vos tractat Deus. Quis enim filius, quem non corripit pater?
7 In disciplina perseverate, tamquam filiis vobis offert Deus
Nova Vulgata Quod si extra disciplinam estis, cuius participes facti sunt omnes, ergo adulterini et non filii estis!
8 ergo adulteri
Nova Vulgata Deinde patres quidem carnis nostrae habebamus eruditores et reverebamur; non multo magis obtemperabimus Patri spirituum et vivemus?
9 habuimus
Nova Vulgata Et illi quidem ad tempus paucorum dierum, secundum quod videbatur illis, castigabant, hic autem ad id, quod utile est ad participandam sanctitatem eius.
10 in tempore | secundum voluntatem suam erudiebant nos | in recipiendo sanctificationem eius
Nova Vulgata Omnis autem disciplina in praesenti quidem videtur non esse gaudii sed maeroris, postea autem fructum pacificum exercitatis per eam reddit iustitiae.
11 fructum pacatissimum
Nova Vulgata
12,12Propter quod remissas manus et soluta genua erigite
Nova Vulgata et gressus rectos facite pedibus vestris, ut, quod claudum est, non extorqueatur, magis autem sanetur.
13 ut non claudicans erret
Nova Vulgata
Pacem sectamini cum omnibus et sanctificationem, sine qua nemo videbit Dominum,
14 Pacem sequimini | et sanctimoniam sine qua
Nova Vulgata providentes, ne quis desit gratiae Dei, ne qua radix amaritudinis sursum germinans perturbet, et per illam inquinentur multi,
15 contemplantes ne quis | germinans inpediat
Nova Vulgata ne quis fornicator aut profanus ut Esau, qui propter unam escam vendidit primogenita sua.
16 primitiva sua
Nova Vulgata Scitis enim quoniam et postea cupiens hereditare benedictionem reprobatus est; non enim invenit paenitentiae locum, quamquam cum lacrimis inquisisset eam.
17 Scitote enim quoniam
Nova Vulgata
Non enim accessistis ad tractabilem et ardentem ignem et turbinem et caliginem et procellam
18 et accensibilem ignem
Nova Vulgata et tubae sonum et vocem verborum, quam qui audierunt, recusaverunt, ne ultra eis fieret verbum;
19 excusaverunt se ne eis fieret verbum
Nova Vulgata non enim portabant mandatum: “ Et si bestia tetigerit montem, lapidabitur”;
20 portabant quod dicebatur
Nova Vulgata 12,21et ita terribile erat, quod videbatur, Moyses dixit: “ Exterritus sum et tremebundus ”.
Nova Vulgata Sed accessistis ad Sion montem et civitatem Dei viventis, Ierusalem caelestem, et multa milia angelorum, frequentiam
22 et multorum milium angelorum frequentiae
Nova Vulgata et ecclesiam primogenitorum, qui conscripti sunt in caelis, et iudicem Deum omnium et spiritus iustorum, qui consummati sunt,
23 et ecclesiam primitivorum | et iudicem omnium Deum | iustorum perfectorum
Nova Vulgata et testamenti novi mediatorem Iesum et sanguinem aspersionis, melius loquentem quam Abel.
24 et sanguinis sparsionem
Nova Vulgata
Videte, ne recusetis loquentem; si enim illi non effugerunt recusantes eum, qui super terram loquebatur, multo magis nos, qui de caelis loquentem avertimus;
25 loquentem nobis avertimur
Nova Vulgata cuius vox movit terram tunc, modo autem pronuntiavit dicens: “ Adhuc semel ego movebo non solum terram sed et caelum ”.
26 modo autem repromitti dicens
Nova Vulgata Hoc autem “ adhuc semel ” declarat mobilium translationem tamquam factorum, ut maneant ea, quae sunt immobilia.
27 Quod autem adhuc semel dicit
Nova Vulgata
Itaque, regnum immobile suscipientes, habeamus gratiam, per quam serviamus placentes Deo cum reverentia et metu;
28 habemus gratiam | cum metu et reverentia
Nova Vulgata 12,29etenim Deus noster ignis consumens est.