Nova VulgataHospitalitatem nolite oblivisci, per hanc enim quidam nescientes hospitio receperunt angelos.
2per hanc enim latuerunt quidam angelis hospitio receptis
Nova VulgataMementote vinctorum tamquam simul vincti, laborantium tamquam et ipsi in corpore morantes.
3et laborantium
Nova Vulgata13,4Honorabile conubium in omnibus et torus immaculatus, fornicatores enim et adulteros iudicabit Deus.
Nova Vulgata 13,5Sint mores sine avaritia; contenti praesentibus. Ipse enim dixit: “ Non te deseram neque derelinquam ”,
Nova Vulgataita ut confidenter dicamus: “ Dominus mihi adiutor est, non timebo; quid faciet mihi homo? ”.
6adiutor, non timebo quid faciat
Nova Vulgata 13,7Mementote praepositorum vestrorum, qui vobis locuti sunt verbum Dei; quorum intuentes exitum conversationis, imitamini fidem.
Nova VulgataIesus Christus heri et hodie idem, et in saecula!
8heri et hodie ipse
Nova Vulgata13,9Doctrinis variis et peregrinis nolite abduci; optimum enim est gratia stabiliri cor, non escis, quae non profuerunt ambulantibus in eis.
Nova Vulgata13,10Habemus altare, de quo edere non habent potestatem, qui tabernaculo deserviunt.
Nova Vulgata13,11Quorum enim animalium infertur sanguis pro peccato in Sancta per pontificem, horum corpora cremantur extra castra.
Nova Vulgata13,12Propter quod et Iesus, ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est.
Nova Vulgata13,13Exeamus igitur ad eum extra castra, improperium eius portantes;
Nova Vulgata13,14non enim habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus.
Nova Vulgata13,15Per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo, id est fructum labiorum confitentium nomini eius.
Nova Vulgata Beneficientiae autem et communionis nolite oblivisci, talibus enim hostiis oblectatur Deus.
16promeretur Deus
Nova Vulgata Oboedite praepositis vestris et subiacete eis, ipsi enim pervigilant pro animabus vestris quasi rationem reddituri, ut cum gaudio hoc faciant et non gementes, hoc enim non expedit vobis.
17ipsi enim pervigilant quasi rationem pro animabus vestris reddituri
Nova Vulgata 13,18Orate pro nobis; confidimus enim quia bonam conscientiam habemus, in omnibus bene volentes conversari.
Nova Vulgata13,19Amplius autem deprecor vos hoc facere, ut quo celerius restituar vobis.
Nova Vulgata 13,20Deus autem pacis, qui eduxit de mortuis pastorem magnum ovium in sanguine testamenti aeterni, Dominum nostrum Iesum,
Nova Vulgataaptet vos in omni bono, ut faciatis voluntatem eius, faciens in nobis, quod placeat coram se per Iesum Christum, cui gloria in saecula saeculorum. Amen.
21faciens in vobis
Nova Vulgata Rogo autem vos, fratres, sufferte sermonem exhortationis, etenim perpaucis scripsi vobis.
22fratres, sufferatis verbum solacii
Nova VulgataCognoscite fratrem nostrum Timotheum dimissum esse, cum quo si celerius venerit, videbo vos.
23Timotheum dimissum, cum quo
Nova VulgataSalutate omnes praepositos vestros et omnes sanctos. Salutant vos, qui de Italia sunt.