Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Ad Hebraeos Epistula Sancti Pauli Apostoli - 4

Ad Hebraeos Epistula Sancti Pauli Apostoli

Nova Vulgata Torna al libro

AT greco

Nova Vulgata 4 Timeamus ergo, ne forte, relicta pollicitatione introeundi in requiem eius, existimetur aliquis ex vobis deesse;
1 aliqui ex vobis
Nova Vulgata etenim et nobis evangelizatum est quemadmodum et illis, sed non profuit illis sermo auditus, non commixtis fide cum iis, qui audierant.
2 et nobis nuntiatum est | non admixtis fidei ex his quae audierunt
Nova Vulgata Ingredimur enim in requiem, qui credidimus, quemadmodum dixit:
Sicut iuravi in ira mea:
Non introibunt in requiem meam
”,
et quidem operibus ab institutione mundi factis.
3 Ingrediemur | Si introibunt
Nova Vulgata 4,4Dixit enim quodam loco de die septima sic: “Et requievit Deus die septima ab omnibus operibus suis ”;
Nova Vulgata et in isto rursum: “ Non introibunt in requiem meam ”.
5 Si introibunt
Nova Vulgata Quoniam ergo superest quosdam introire in illam, et hi, quibus prioribus evangelizatum est, non introierunt propter inoboedientiam,
6 quibus prioribus adnuntiatum est | propter incredulitatem
Nova Vulgata 4,7iterum terminat diem quendam, “ Hodie ”, in David dicendo post tantum temporis, sicut supra dictum est:
Hodie, si vocem eius audieritis,
nolite obdurare corda vestra
”.
Nova Vulgata
Nam si eis Iesus requiem praestitisset, non de alio loqueretur posthac die.
8 numquam de alio
Nova Vulgata 4,9Itaque relinquitur sabbatismus populo Dei;
Nova Vulgata 4,10qui enim ingressus est in requiem eius, etiam ipse requievit ab operibus suis, sicut a suis Deus.
Nova Vulgata
Festinemus ergo ingredi in illam requiem, ut ne in idipsum quis incidat inoboedientiae exemplum.
11 incidat incredulitatis exemplum
Nova Vulgata 4,12Vivus est enim Dei sermo et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti et pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus, compagum quoque et medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis;
Nova Vulgata et non est creatura invisibilis in conspectu eius, omnia autem nuda et aperta sunt oculis eius, ad quem nobis sermo.
13 et non est ulla creatura
Nova Vulgata Habentes ergo pontificem magnum, qui penetravit caelos, Iesum Filium Dei, teneamus confessionem.
14 qui penetraverit caelos
Nova Vulgata Non enim habemus pontificem, qui non possit compati infirmitatibus nostris, tentatum autem per omnia secundum similitudinem absque peccato;
15 pro similitudine
Nova Vulgata adeamus ergo cum fiducia ad thronum gratiae, ut misericordiam consequamur et gratiam inveniamus in auxilium opportunum.
16 in auxilio oportuno