Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Ad Hebraeos Epistula Sancti Pauli Apostoli - 6

Ad Hebraeos Epistula Sancti Pauli Apostoli

Nova Vulgata Torna al libro

AT greco

Nova Vulgata 6 Quapropter praetermittentes inchoationis Christi sermonem ad perfectionem feramur, non rursum iacientes fundamentum paenitentiae ab operibus mortuis et fidei ad Deum,
1 intermittentes
Nova Vulgata 6,2baptismatum doctrinae, impositionis quoque manuum, ac resurrectionis mortuorum et iudicii aeterni.
Nova Vulgata 6,3Et hoc faciemus siquidem permiserit Deus.
Nova Vulgata
6,4Impossibile est enim eos, qui semel sunt illuminati, gustaverunt etiam donum caeleste et participes sunt facti Spiritus Sancti
Nova Vulgata et bonum gustaverunt Dei verbum virtutesque saeculi venturi
5 gustaverunt nihilominus bonum Dei verbum
Nova Vulgata et prolapsi sunt, rursus renovari ad paenitentiam, rursum crucifigentes sibimetipsis Filium Dei et ostentui habentes.
6 renovari rursus
Nova Vulgata Terra enim saepe venientem super se bibens imbrem et generans herbam opportunam illis, propter quos et colitur, accipit benedictionem a Deo;
7 illis a quibus colitur
Nova Vulgata proferens autem spinas ac tribulos reproba est et maledicto proxima, cuius finis in combustionem.
8 cuius consummatio in conbustionem
Nova Vulgata
6,9Confidimus autem de vobis, dilectissimi, meliora et viciniora saluti, tametsi ita loquimur;
Nova Vulgata non enim iniustus Deus, ut obliviscatur operis vestri et dilectionis, quam ostendistis nomini ipsius, qui ministrastis sanctis et ministratis.
10 in nomine ipsius
Nova Vulgata 6,11Cupimus autem unumquemque vestrum eandem ostentare sollicitudinem ad expletionem spei usque in finem,
Nova Vulgata ut non segnes efficiamini, verum imitatores eorum, qui fide et patientia hereditant promissiones.
12 hereditabunt promissiones
Nova Vulgata 6,13Abrahae namque promittens Deus, quoniam neminem habuit, per quem iuraret maiorem, iuravit per semetipsum
Nova Vulgata dicens: “ Utique benedicens benedicam te et multiplicans multiplicabo te”;
14 Nisi benedicens benedicam te
Nova Vulgata 6,15et sic longanimiter ferens adeptus est repromissionem.
Nova Vulgata 6,16Homines enim per maiorem sui iurant, et omnis controversiae eorum finis ad confirmationem est iuramentum;
Nova Vulgata in quo abundantius volens Deus ostendere pollicitationis heredibus immobilitatem consilii sui, se interposuit iure iurando,
17 interposuit iusiurandum
Nova Vulgata ut per duas res immobiles, in quibus impossibile est mentiri Deum, fortissimum solacium habeamus, qui confugimus ad tenendam propositam spem,
18 quibus impossibile est
Nova Vulgata 6,19quam sicut ancoram habemus animae, tutam ac firmam et incedentem usque in interiora velaminis, 
Nova Vulgata 6,20ubi praecursor pro nobis introivit Iesus, secundum ordinem Melchisedech pontifex factus in aeternum.