Ad Hebraeos Epistula Sancti Pauli Apostoli
7 1Hic enim Melchisedech, rex Salem, sacerdos Dei summi, qui obviavit Abrahae regresso a caede regum et benedixit ei, cui et decimam omnium divisit Abraham, primum quidem, qui interpretatur rex iustitiae, deinde autem et rex Salem, quod est rex Pacis, 3sine patre, sine matre, sine genealogia, neque initium dierum neque finem vitae habens, assimilatus autem Filio Dei, manet sacerdos in perpetuum.4Intuemini autem quantus sit hic, cui et decimam dedit de praecipuis Abraham patriarcha. Et illi quidem, qui de filiis Levi sacerdotium accipiunt, mandatum habent decimas sumere a populo secundum legem, id est a fratribus suis, quamquam et ipsi exierunt de lumbis Abrahae; hic autem, cuius generatio non annumeratur in eis, decimam sumpsit ab Abraham et eum, qui habebat repromissiones, benedixit. 7Sine ulla autem contradictione, quod minus est, a meliore benedicitur.
Et hic quidem decimas morientes homines sumunt, ibi autem testimonium accipiens quia vivit. 9Et ut ita dictum sit, per Abraham et Levi, qui decimas accipit, decimatus est, 10adhuc enim in lumbis patris erat, quando obviavit ei Melchisedech.
11Si ergo consummatio per sacerdotium leviticum erat, populus enim sub ipso legem accepit, quid adhuc necessarium secundum ordinem Melchisedech alium surgere sacerdotem et non secundum ordinem Aaron dici? 12Translato enim sacerdotio, necesse est, ut et legis translatio fiat. De quo enim haec dicuntur, ex alia tribu est, ex qua nullus altari praesto fuit; manifestum enim quod ex Iuda ortus sit Dominus noster, in quam tribum nihil de sacerdotibus Moyses locutus est.
15Et amplius adhuc manifestum est, si secundum similitudinem Melchisedech exsurgit alius sacerdos, 16qui non secundum legem mandati carnalis factus est sed secundum virtutem vitae insolubilis, testimonium enim accipit:
“ Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech ”.
18Reprobatio quidem fit praecedentis mandati propter infirmitatem eius et inutilitatem, 19nihil enim ad perfectum adduxit lex, introductio vero melioris spei, per quam proximamus ad Deum.
Et quantum non est sine iure iurando, illi quidem sine iure iurando sacerdotes facti sunt, hic autem cum iure iurando per eum, qui dicit ad illum:
“ Iuravit Dominus et non paenitebit eum:
Tu es sacerdos in aeternum ”,
in tantum et melioris testamenti sponsor factus est Iesus.
Et illi quidem plures facti sunt sacerdotes, idcirco quod morte prohibebantur permanere; hic autem eo quod manet in aeternum, intransgressibile habet sacerdotium, unde et salvare in perpetuum potest accedentes per semetipsum ad Deum, semper vivens ad interpellandum pro eis.
Talis enim et decebat ut nobis esset pontifex, sanctus, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus et excelsior caelis factus, qui non habet necessitatem cotidie, quemadmodum pontifices, prius pro suis delictis hostias offerre, deinde pro populi; hoc enim fecit semel emetipsum offerendo. Lex enim homines constituit pontifices infirmitatem habentes, sermo autem iuris iurandi, quod post legem est, Filium in aeternum consummatum.
Note al testo