Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Ad Hebraeos Epistula Sancti Pauli Apostoli - 7

Ad Hebraeos Epistula Sancti Pauli Apostoli

Nova Vulgata Torna al libro

AT greco

Nova Vulgata 7 7,1Hic enim Melchisedech, rex Salem, sacerdos Dei summi, qui obviavit Abrahae regresso a caede regum et benedixit ei,
Nova Vulgata cui et decimam omnium divisit Abraham, primum quidem, qui interpretatur rex iustitiae, deinde autem et rex Salem, quod est rex Pacis,
2 cui decimas
Nova Vulgata 7,3sine patre, sine matre, sine genealogia, neque initium dierum neque finem vitae habens, assimilatus autem Filio Dei, manet sacerdos in perpetuum.
Nova Vulgata
7,4Intuemini autem quantus sit hic, cui et decimam dedit de praecipuis Abraham patriarcha.
Nova Vulgata Et illi quidem, qui de filiis Levi sacerdotium accipiunt, mandatum habent decimas sumere a populo secundum legem, id est a fratribus suis, quamquam et ipsi exierunt de lumbis Abrahae;
5 Et quidem de filiis Levi sacerdotium accipientes
Nova Vulgata hic autem, cuius generatio non annumeratur in eis, decimam sumpsit ab Abraham et eum, qui habebat repromissiones, benedixit.
6 cuius autem generatio | decimas sumpsit Abraham | et hunc qui
Nova Vulgata 7,7Sine ulla autem contradictione, quod minus est, a meliore benedicitur.
Nova Vulgata
Et hic quidem decimas morientes homines sumunt, ibi autem testimonium accipiens quia vivit.
8 morientes homines accipiunt | ibi autem contestatus quia vivit
Nova Vulgata 7,9Et ut ita dictum sit, per Abraham et Levi, qui decimas accipit, decimatus est,
Nova Vulgata 7,10adhuc enim in lumbis patris erat, quando obviavit ei Melchisedech.
Nova Vulgata
7,11Si ergo consummatio per sacerdotium leviticum erat, populus enim sub ipso legem accepit, quid adhuc necessarium secundum ordinem Melchisedech alium surgere sacerdotem et non secundum ordinem Aaron dici?
Nova Vulgata 7,12Translato enim sacerdotio, necesse est, ut et legis translatio fiat.
Nova Vulgata De quo enim haec dicuntur, ex alia tribu est, ex qua nullus altari praesto fuit;
13 in quo enim | de alia tribu est de qua nullus altario
Nova Vulgata manifestum enim quod ex Iuda ortus sit Dominus noster, in quam tribum nihil de sacerdotibus Moyses locutus est.
14 in qua tribu nihil
Nova Vulgata
7,15Et amplius adhuc manifestum est, si secundum similitudinem Melchisedech exsurgit alius sacerdos,
Nova Vulgata 7,16qui non secundum legem mandati carnalis factus est sed secundum virtutem vitae insolubilis,
Nova Vulgata testimonium enim accipit:
Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech ”.
17 contestatur enim quoniam tu es sacerdos
Nova Vulgata
7,18Reprobatio quidem fit praecedentis mandati propter infirmitatem eius et inutilitatem,
Nova Vulgata 7,19nihil enim ad perfectum adduxit lex, introductio vero melioris spei, per quam proximamus ad Deum.
Nova Vulgata
Et quantum non est sine iure iurando, illi quidem sine iure iurando sacerdotes facti sunt,
20 Et quantum est non sine | alii quidem
Nova Vulgata hic autem cum iure iurando per eum, qui dicit ad illum:
Iuravit Dominus et non paenitebit eum:
Tu es sacerdos in aeternum ”,
21 dixit | et non paenitebit: Tu
Nova Vulgata
in tantum et melioris testamenti sponsor factus est Iesus.
22 in tantum melioris
Nova Vulgata
Et illi quidem plures facti sunt sacerdotes, idcirco quod morte prohibebantur permanere;
23 Et alii quidem |prohiberentur
Nova Vulgata hic autem eo quod manet in aeternum, intransgressibile habet sacerdotium,
24 eo quod maneat | sempiternum habet sacerdotium
Nova Vulgata unde et salvare in perpetuum potest accedentes per semetipsum ad Deum, semper vivens ad interpellandum pro eis.
25 in perpetuo potest
Nova Vulgata
Talis enim et decebat ut nobis esset pontifex, sanctus, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus et excelsior caelis factus,
26 Talis enim decebat
Nova Vulgata qui non habet necessitatem cotidie, quemadmodum pontifices, prius pro suis delictis hostias offerre, deinde pro populi; hoc enim fecit semel emetipsum offerendo.
27 cotidie necessitatem quemadmodum sacerdotes | semel se offerendo
Nova Vulgata Lex enim homines constituit pontifices infirmitatem habentes, sermo autem iuris iurandi, quod post legem est, Filium in aeternum consummatum.
28 constituit sacerdotes | qui post legem est filium in aeternum perfectum