Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Epistula Iacobi - 2

Epistula Iacobi

Nova Vulgata Torna al libro

AT greco

Nova Vulgata 2 2,1Fratres mei, nolite in personarum acceptione habere fidem Domini nostri Iesu Christi gloriae.
Nova Vulgata Etenim si introierit in synagogam vestram vir aureum anulum habens in veste candida, introierit autem et pauper in sordido habitu,
2 in conventu vestro vir
Nova Vulgata et intendatis in eum, qui indutus est veste praeclara, et dixeritis: “ Tu sede hic bene ”, pauperi autem dicatis: “ Tu sta illic aut sede sub scabello meo ”,
3 sub scabillo pedum meorum
Nova Vulgata 2,4nonne iudicatis apud vosmetipsos et facti estis iudices cogitationum iniquarum?
Nova Vulgata
Audite, fratres mei dilectissimi. Nonne Deus elegit, qui pauperes sunt mundo, divites in fide et heredes regni, quod repromisit diligentibus se?
5 elegit pauperes in hoc mundo | quod repromisit Deus diligentibus se
Nova Vulgata Vos autem exhonorastis pauperem. Nonne divites opprimunt vos et ipsi trahunt vos ad iudicia?
6 nonne divites per potentiam opprimunt vos
Nova Vulgata 2,7Nonne ipsi blasphemant bonum nomen, quod invocatum est super vos?
Nova Vulgata Si tamen legem perficitis regalem secundum Scripturam: “ Diliges proximum tuum sicut teipsum ”, bene facitis;
8 secundum Scripturas
Nova Vulgata 2,9si autem personas accipitis, peccatum operamini, redarguti a lege quasi transgressores.
Nova Vulgata 2,10Quicumque autem totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus.
Nova Vulgata Qui enim dixit: “ Non moechaberis ”, dixit et: “ Non occides ”; quod si non moecharis, occidis autem, factus es transgressor legis.
11 quod si non moechaberis occides autem
Nova Vulgata Sic loquimini et sic facite sicut per legem libertatis iudicandi.
12 incipientes iudicari
Nova Vulgata Iudicium enim sine misericordia illi, qui non fecit misericordiam; superexsultat misericordia iudicio.
13 superexultat autem
Nova Vulgata
2,14Quid proderit, fratres mei, si fidem quis dicat se habere, opera autem non habeat? Numquid poterit fides salvare eum?
Nova Vulgata Si frater aut soror nudi sunt et indigent victu cotidiano,
15 Si autem frater
Nova Vulgata 2,16dicat autem aliquis de vobis illis: “ Ite in pace, calefacimini et saturamini ”, non dederitis autem eis, quae necessaria sunt corporis, quid proderit?
Nova Vulgata  Sic et fides, si non habeat opera, mortua est in semetipsa.
17 mortua est in semet ipsam
Nova Vulgata Sed dicet quis: “ Tu fidem habes, et ego opera habeo ”. Ostende mihi fidem tuam sine operibus, et ego tibi ostendam ex operibus meis fidem.
18 et ego ostendam tibi ex operibus fidem meam
Nova Vulgata 2,19Tu credis quoniam unus est Deus? Bene facis; et daemones credunt et contremiscunt!
Nova Vulgata 2,20Vis autem scire, o homo inanis, quoniam fides sine operibus otiosa est?
Nova Vulgata 2,21Abraham pater noster nonne ex operibus iustificatus est offerens Isaac filium suum super altare?
Nova Vulgata 2,22Vides quoniam fides cooperabatur operibus illius, et ex operibus fides consummata est,
Nova Vulgata 2,23et suppleta est Scriptura dicens: “ Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad iustitiam ”, et amicus Dei appellatus est.
Nova Vulgata 2,24Videtis quoniam ex operibus iustificatur homo et non ex fide tantum.
Nova Vulgata 2,25Similiter autem et Rahab meretrix nonne ex operibus iustificata est suscipiens nuntios et alia via eiciens?
Nova Vulgata 2,26Sicut enim corpus sine spiritu emortuum est, ita et fides sine operibus mortua est.