Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Epistula Iacobi - 5

Epistula Iacobi

Nova Vulgata Torna al libro

AT ebraico

Nova Vulgata 5 5,1Age nunc, divites, plorate ululantes in miseriis, quae advenient vobis.
Nova Vulgata 5,2Divitiae vestrae putrefactae sunt, et vestimenta vestra a tineis comesta sunt,
Nova Vulgata 5,3aurum et argentum vestrum aeruginavit, et aerugo eorum in testimonium vobis erit et manducabit carnes vestras sicut ignis: thesaurizastis in novissimis diebus.
Nova Vulgata Ecce merces operariorum, qui messuerunt regiones vestras, quae fraudata est a vobis, clamat, et clamores eorum, qui messuerunt, in aures Domini Sabaoth introierunt.
4 qui fraudatus est a vobis | et clamor ipsorum in aures Domini Sabaoth introiit
Nova Vulgata Epulati estis super terram et in luxuriis fuistis, enutristis corda vestra in die occisionis.
5 et in luxuriis enutristis corda vestra
Nova Vulgata 5,6Addixistis, occidistis iustum. Non resistit vobis.
Nova Vulgata
Patientes igitur estote, fratres, usque ad adventum Domini. Ecce agricola exspectat pretiosum fructum terrae, patienter ferens, donec accipiat imbrem temporaneum et serotinum.
7 donec accipiat temporivum et serotinum
Nova Vulgata 5,8Patientes estote et vos, confirmate corda vestra, quoniam adventus Domini appropinquavit.
Nova Vulgata 5,9Nolite ingemiscere, fratres, in alterutrum, ut non iudicemini; ecce iudex ante ianuam assistit.
Nova Vulgata 5,10Exemplum accipite, fratres, laboris et patientiae prophetas, qui locuti sunt in nomine Domini.
Nova Vulgata 5,11Ecce beatificamus eos, qui sustinuerunt; sufferentiam Iob audistis et finem Domini vidistis, quoniam misericors est Dominus et miserator.
Nova Vulgata
Ante omnia autem, fratres mei, nolite iurare neque per caelum neque per terram, neque aliud quodcumque iuramentum; sit autem vestrum “ Est ” est, et “ Non ” non, uti non sub iudicio decidatis.
12 est est non non
Nova Vulgata
5,13Tristatur aliquis vestrum? Oret. Aequo animo est? Psallat.
Nova Vulgata Infirmatur quis in vobis? Advocet presbyteros ecclesiae, et orent super eum, unguentes eum oleo in nomine Domini.
14 Inducat presbyteros ecclesiae
Nova Vulgata Et oratio fidei salvabit infirmum, et allevabit eum Dominus; et si peccata operatus fuerit, dimittentur ei.
15 et si in peccatis sit dimittentur ei
Nova Vulgata Confitemini ergo alterutrum peccata et orate pro invicem, ut sanemini. Multum enim valet deprecatio iusti operans.
16 peccata vestra | ut salvemini | deprecatio iusti adsidua
Nova Vulgata Elias homo erat similis nobis passibilis et oratione oravit, ut non plueret, et non pluit super terram annos tres et menses sex;
17 ut non plueret super terram, et non pluit annos tres
Nova Vulgata et rursum oravit, et caelum dedit pluviam, et terra germinavit fructum suum.
18 et terra dedit
Nova Vulgata 5,19Fratres mei, si quis ex vobis erraverit a veritate et converterit quis eum,
Nova Vulgata scire debet quoniam, qui converti fecerit peccatorem ab errore viae eius, salvabit animam suam a morte et operiet multitudinem peccatorum.
20 viae suae | animam eius | et operit