Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Ad Philemonem epistula Sancti Pauli Apostoli - 1

Ad Philemonem epistula Sancti Pauli Apostoli

Nova Vulgata Torna al libro

AT greco

Nova Vulgata 1 Paulus vinctus Christi Iesu et Timotheus frater Philemoni dilecto et adiutori nostro 
1 Iesu Christi
Nova Vulgata 1,2et Apphiae sorori et Archippo commilitoni nostro et ecclesiae, quae in domo tua est:
Nova Vulgata 1,3gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo.
Nova Vulgata
1,4Gratias ago Deo meo semper memoriam tui faciens in orationibus meis, 
Nova Vulgata audiens caritatem tuam et fidem, quam habes in Dominum Iesum et in omnes sanctos, 
5 in Domino Iesu
Nova Vulgata ut communio fidei tuae evidens fiat in agnitione omnis boni, quod est in nobis in Christum; 
6 ut communicatio fidei tuae | omnis boni in nobis in Christo Iesu 
Nova Vulgata 1,7gaudium enim magnum habui et consolationem in caritate tua, quia viscera sanctorum requieverunt per te, frater.
Nova Vulgata
Propter quod multam fiduciam habens in Christo imperandi tibi, quod ad rem pertinet, 
8 habentes in Christo Iesu
Nova Vulgata propter caritatem magis obsecro, cum sim talis ut Paulus senex, nunc autem et vinctus Christi Iesu; 
9 cum sis talis | Iesu Christi
Nova Vulgata 1,10obsecro te de meo filio, quem genui in vinculis, Onesimo, 
Nova Vulgata 1,11qui tibi aliquando inutilis fuit, nunc autem et tibi et mihi utilis, 
Nova Vulgata quem remisi tibi: eum, hoc est viscera mea;
12 quem remisi, tu autem illum id est mea viscera, suscipe
Nova Vulgata 1,13quem ego volueram mecum detinere, ut pro te mihi ministraret in vinculis evangelii.
Nova Vulgata
1,14Sine consilio autem tuo nihil volui facere, uti ne velut ex necessitate bonum tuum esset sed voluntarium. 
Nova Vulgata Forsitan enim ideo discessit ad horam, ut aeternum illum reciperes, 
15 ad horam a te ut
Nova Vulgata 1,16iam non ut servum sed plus servo, carissimum fratrem, maxime mihi, quanto autem magis tibi et in carne et in Domino.
Nova Vulgata
1,17Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me. 
Nova Vulgata 1,18Si autem aliquid nocuit tibi aut debet, hoc mihi imputa. 
Nova Vulgata 1,19Ego Paulus scripsi mea manu, ego reddam; ut non dicam tibi quod et teipsum mihi debes. 
Nova Vulgata Ita, frater! Ego te fruar in Domino; refice viscera mea in Christo!
20 refice viscera mea in Domino
Nova Vulgata
1,21Confidens oboedientia tua scripsi tibi, sciens quoniam et super id, quod dico, facies. 
Nova Vulgata 1,22Simul autem et para mihi hospitium, nam spero per orationes vestras donari me vobis.
Nova Vulgata
1,23Salutat te Epaphras, concaptivus meus in Christo Iesu, 
Nova Vulgata 1,24Marcus, Aristarchus, Demas, Lucas, adiutores mei.
Nova Vulgata
Gratia Domini Iesu Christi cum spiritu vestro.
25 Domini nostri Iesu Christi cum spiritu vestro. Amen