Nova Vulgata1Paulus et Timotheus servi Christi Iesu omnibus sanctis in Christo Iesu, qui sunt Philippis, cum episcopis et diaconis:
1servi Iesu Christi
Nova Vulgata1,2gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo.
Nova Vulgata1,3Gratias ago Deo meo in omni memoria vestri
Nova Vulgatasemper in omni oratione mea pro omnibus vobis cum gaudio deprecationem faciens
4in cunctis orationibus meis
Nova Vulgatasuper communione vestra in evangelio a prima die usque nunc,
5super communicatione vestra
Nova Vulgata1,6confidens hoc ipsum, quia, qui coepit in vobis opus bonum, perficiet usque in diem Christi Iesu;
Nova Vulgatasicut est mihi iustum hoc sentire pro omnibus vobis, eo quod habeam in corde vos et in vinculis meis et in defensione et confirmatione evangelii socios gratiae meae omnes vos esse.
7socios gaudii mei
Nova VulgataTestis enim mihi Deus, quomodo cupiam omnes vos in visceribus Christi Iesu.
8mihi est Deus
Nova Vulgata1,9Et hoc oro, ut caritas vestra magis ac magis abundet in scientia et omni sensu,
Nova Vulgataut probetis potiora, ut sitis sinceri et sine offensa in diem Christi,
10ut sitis sinceres
Nova Vulgatarepleti fructu iustitiae, qui est per Iesum Christum, in gloriam et laudem Dei.
11iustitiae per Christum Iesum
Nova Vulgata 1,12Scire autem vos volo, fratres, quia, quae circa me sunt, magis ad profectum venerunt evangelii,
Nova Vulgata1,13ita ut vincula mea manifesta fierent in Christo in omni praetorio et in ceteris omnibus,
Nova Vulgataet plures e fratribus in Domino confidentes vinculis meis abundantius audere sine timore verbum loqui.
14verbum Dei loqui
Nova Vulgata1,15Quidam quidem et propter invidiam et contentionem, quidam autem et propter bonam voluntatem Christum praedicant;
Nova Vulgatahi quidem ex caritate scientes quoniam in defensionem evangelii positus sum,
16quidam ex caritate
Nova Vulgatailli autem ex contentione Christum annuntiant, non sincere, existimantes pressuram se suscitare vinculis meis.
17quidam autem ex contentione
Nova VulgataQuid enim? Dum omni modo, sive sub obtentu sive in veritate, Christus annuntietur, et in hoc gaudeo; sed et gaudebo,
18sive per occasionem sive per veritatem
Nova Vulgata1,19scio enim quia hoc mihi proveniet in salutem per vestram orationem et subministrationem Spiritus Iesu Christi,
Nova Vulgata1,20secundum exspectationem et spem meam quia in nullo confundar, sed in omni fiducia sicut semper et nunc magnificabitur Christus in corpore meo, sive per vitam sive per mortem.
Nova Vulgata 1,21Mihi enim vivere Christus est et mori lucrum.
Nova Vulgata1,22Quod si vivere in carne, hic mihi fructus operis est, et quid eligam ignoro.
Nova VulgataCoartor autem ex his duobus: desiderium habens dissolvi et cum Christo esse, multo magis melius;
23coartor autem e duobus
Nova Vulgata1,24permanere autem in carne magis necessarium est propter vos.
Nova Vulgata1,25Et hoc confidens scio quia manebo et permanebo omnibus vobis ad profectum vestrum et gaudium fidei,
Nova Vulgataut gloriatio vestra abundet in Christo Iesu in me per meum adventum iterum ad vos.
26ut gratulatio vestra
Nova Vulgata Tantum digne evangelio Christi conversamini, ut sive cum venero et videro vos, sive absens audiam de vobis quia statis in uno Spiritu unanimes concertantes fide evangelii
27quia stetistis uno spiritu unianimes conlaborantes fide evangelii
Nova Vulgataet in nullo perterriti ab adversariis, quod est illis indicium perditionis, vobis autem salutis, et hoc a Deo;
28et in nullo terreamini | quae est illis causa perditionis
Nova Vulgataquia vobis hoc donatum est pro Christo, non solum ut in eum credatis, sed ut etiam pro illo patiamini
29quia vobis donatum est
Nova Vulgataidem certamen habentes, quale vidistis in me et nunc auditis in me.
30eundem certamen habentes qualem et vidistis in me et nunc audistis de me