Nova Vulgata2Si qua ergo consolatio in Christo, si quod solacium caritatis, si qua communio spiritus, si quae viscera et miserationes,
1si qua societas spiritus si quid viscera
Nova Vulgataimplete gaudium meum, ut idem sapiatis, eandem caritatem habentes, unanimes, id ipsum sapientes,
2id ipsum sentientes
Nova Vulgata2,3nihil per contentionem neque per inanem gloriam, sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes,
Nova Vulgata2,4non, quae sua sunt, singuli considerantes, sed et ea, quae aliorum.
Nova Vulgata Hoc sentite in vobis, quod et in Christo Iesu:
5Hoc enim sentite
Nova Vulgata 2,6qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo,
Nova Vulgata 2,7sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus; et habitu inventus ut homo,
Nova Vulgata 2,8humiliavit semetipsum factus oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis.
Nova Vulgata Propter quod et Deus illum exaltavit et donavit illi nomen, quod est super omne nomen,
9nomen super omne nomen
Nova Vulgata ut in nomine Iesu omne genu flectatur caelestium et terrestrium et infernorum,
10omne genu flectat
Nova Vulgata et omnis lingua confiteatur: “ Dominus Iesus Christus! ”, in gloriam Dei Patris.
11confiteatur quia | in gloria est
Nova Vulgata 2,12Itaque, carissimi mei, sicut semper oboedistis, non ut in praesentia mei tantum sed multo magis nunc in absentia mea, cum metu et tremore vestram salutem operamini;
Nova VulgataDeus est enim, qui operatur in vobis et velle et perficere pro suo beneplacito.
13pro bona voluntate
Nova VulgataOmnia facite sine murmurationibus et haesitationibus,
14Omnia autem facite
Nova Vulgataut efficiamini sine querela et simplices, filii Dei sine reprehensione in medio generationis pravae et perversae, inter quos lucetis sicut luminaria in mundo,
15ut sitis sine querella | in medio nationis
Nova Vulgataverbum vitae firmiter tenentes ad gloriam meam in die Christi, quia non in vacuum cucurri neque in vacuum laboravi.
16verbum vitae continentes
Nova VulgataSed et si delibor supra sacrificium et obsequium fidei vestrae, gaudeo et congaudeo omnibus vobis;
17sed et si immolor | gaudeo et congratulor
Nova Vulgataidipsum autem et vos gaudete et congaudete mihi.
18et congratulamini mihi
Nova Vulgata 2,19Spero autem in Domino Iesu Timotheum cito me mittere ad vos, ut et ego bono animo sim, cognitis, quae circa vos sunt.
Nova VulgataNeminem enim habeo tam unanimem, qui sincere pro vobis sollicitus sit;
20qui sincera affectione pro vobis
Nova Vulgataomnes enim sua quaerunt, non quae sunt Iesu Christi.
21Christi Iesu
Nova VulgataProbationem autem eius cognoscitis, quoniam sicut patri filius mecum servivit in evangelium.
22Experimentum autem eius cognoscitis
Nova Vulgata2,23Hunc igitur spero me mittere, mox ut videro, quae circa me sunt;
Nova Vulgataconfido autem in Domino, quoniam et ipse cito veniam.
24et ipse veniam ad vos cito
Nova Vulgata 2,25Necessarium autem existimavi Epaphroditum fratrem et cooperatorem et commilitonem meum, vestrum autem apostolum et ministrum necessitatis meae, mittere ad vos,
Nova Vulgataquoniam omnes vos desiderabat et maestus erat, propterea quod audieratis illum infirmatum.
26quoniam quidem omnes
Nova VulgataNam et infirmatus est usque ad mortem, sed Deus misertus est eius; non solum autem eius, verum et mei, ne tristitiam super tristitiam haberem.
27verum etiam et mei
Nova Vulgata2,28Festinantius ergo misi illum, ut, viso eo, iterum gaudeatis, et ego sine tristitia sim.
Nova VulgataExcipite itaque illum in Domino cum omni gaudio et eiusmodi cum honore habetote,
29illum cum omni gaudio in Domino
Nova Vulgataquoniam propter opus Christi usque ad mortem accessit in interitum tradens animam suam, ut suppleret id, quod vobis deerat ministerii erga me.
30usque ad mortem accessit, tradens animam suam ut impleret id quod ex vobis deerat erga meum obsequium