Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Ad Romanos Epistula Sancti Pauli Apostoli - 1

Ad Romanos Epistula Sancti Pauli Apostoli

1 1Paulus servus Christi Iesu, vocatus apostolus, segregatus in evangelium Dei,
2quod ante promiserat per prophetas suos in Scripturis sanctis
3de Filio suo, qui factus est ex semine David secundum carnem,
qui constitutus est Filius Dei in virtute secundum Spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum, Iesu Christo Domino nostro,
4 qui praedestinatus est | Iesu Christi Domini nostri
per quem accepimus gratiam et apostolatum ad oboeditionem fidei in omnibus gentibus pro nomine eius,
5 ad oboediendum fidei
6in quibus estis et vos vocati Iesu Christi,
7omnibus, qui sunt Romae dilectis Dei, vocatis sanctis: gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo.

8Primum quidem gratias ago Deo meo per Iesum Christum pro omnibus vobis, quia fides vestra annuntiatur in universo mundo;
testis enim mihi est Deus, cui servio in spiritu meo in evangelio Filii eius, quomodo sine intermissione memoriam vestri faciam
9 quod sine intermissione | facio
10semper in orationibus meis obsecrans si quo modo tandem aliquando prosperum iter habeam in voluntate Dei veniendi ad vos.
11Desidero enim videre vos, ut aliquid impertiar gratiae vobis spiritalis ad confirmandos vos,
id est una vobiscum consolari per eam, quae invicem est, fidem vestram atque meam.
12 id est simul consolari in vobis
13Nolo autem vos ignorare, fratres, quia saepe proposui venire ad vos et prohibitus sum usque adhuc, ut aliquem fructum habeam et in vobis, sicut et in ceteris gentibus.
14Graecis ac barbaris, sapientibus et insipientibus debitor sum.
Itaque, quod in me est, promptus sum et vobis, qui Romae estis, evangelizare.
15 Ita quod in me promptum est

16Non enim erubesco evangelium: virtus enim Dei est in salutem omni credenti, Iudaeo primum et Graeco.
Iustitia enim Dei in eo revelatur ex fide in fidem, sicut scriptum est: “ Iustus autem ex fide vivet ”.
17 ex fide vivit

Revelatur enim ira Dei de caelo super omnem impietatem et iniustitiam hominum, qui veritatem in iniustitia detinent,
18 hominum eorum qui veritatem in iniustitiam detinent
quia, quod noscibile est Dei, manifestum est in illis; Deus enim illis manifestavit.
19 quia quod notum est Dei
Invisibilia enim ipsius a creatura mundi per ea, quae facta sunt, intellecta conspiciuntur, sempiterna eius et virtus et divinitas, ut sint inexcusabiles;
20 sempiterna quoque eius
21quia, cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt aut gratias egerunt, sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum.
Dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt,
22 Dicentes enim se esse
23et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et volucrum et quadrupedum et serpentium.

Propter quod tradidit illos Deus in concupiscentiis cordis eorum in immunditiam, ut ignominia afficiant corpora sua in semetipsis,
24 in desideria | ut contumeliis adficiant
25qui commutaverunt veritatem Dei in mendacio et coluerunt et servierunt creaturae potius quam Creatori, qui est benedictus in saecula. Amen.

Propterea tradidit illos Deus in passiones ignominiae. Nam et feminae eorum immutaverunt naturalem usum in eum, qui est contra naturam;
26 nam feminae eorum | in eum usum qui
similiter et masculi, relicto naturali usu feminae, exarserunt in desideriis suis in invicem, masculi in masculos turpitudinem operantes et mercedem, quam oportuit, erroris sui in semetipsis recipientes.
27 similiter autem et masculi
28Et sicut non probaverunt Deum habere in notitia, tradidit eos Deus in reprobum sensum, ut faciant, quae non conveniunt,
repletos omni iniquitate, malitia, avaritia, nequitia, plenos invidia, homicidio, contentione, dolo, malignitate, susurrones,
29 malitia, fornicatione, avaritia
30detractores, Deo odibiles, contumeliosos, superbos, elatos, inventores malorum, parentibus non oboedientes,
insipientes, incompositos, sine affectione, sine misericordia.
31 sine affectione absque foedere sine misericordia
Qui cum iudicium Dei cognovissent, quoniam qui talia agunt, digni sunt morte, non solum ea faciunt, sed et consentiunt facientibus.
32 qui cum iustitiam Dei | non intellexerunt quoniam qui

Note al testo

4 qui praedestinatus est | Iesu Christi Domini nostri
5 ad oboediendum fidei
9 quod sine intermissione | facio
12 id est simul consolari in vobis
15 Ita quod in me promptum est
17 ex fide vivit
18 hominum eorum qui veritatem in iniustitiam detinent
19 quia quod notum est Dei
20 sempiterna quoque eius
22 Dicentes enim se esse
24 in desideria | ut contumeliis adficiant
26 nam feminae eorum | in eum usum qui
27 similiter autem et masculi
29 malitia, fornicatione, avaritia
31 sine affectione absque foedere sine misericordia
32 qui cum iustitiam Dei | non intellexerunt quoniam qui