Nova Vulgata10Fratres, voluntas quidem cordis mei et obsecratio ad Deum pro illis in salutem.
1ad Deum fit pro illis
Nova Vulgata10,2Testimonium enim perhibeo illis quod aemulationem Dei habent sed non secundum scientiam;
Nova Vulgataignorantes enim Dei iustitiam et suam iustitiam quaerentes statuere, iustitiae Dei non sunt subiecti;
3et suam quaerentes statuere
Nova Vulgata10,4finis enim legis Christus ad iustitiam omni credenti.
Nova Vulgata Moyses enim scribit de iustitia, quae ex lege est: “ Qui fecerit homo, vivet in eis ”.
5Moses enim scripsit quoniam iustitiam | vivet in ea
Nova VulgataQuae autem ex fide est iustitia, sic dicit: “ Ne dixeris in corde tuo: Quis ascendet in caelum?”, id est Christum deducere;
6quis ascendit in caelum?
Nova Vulgataaut: “ Quis descendet in abyssum? ”, hoc est Christum ex mortuis revocare.
7aut quis descendit in abyssum
Nova VulgataSed quid dicit? “ Prope te est verbum, in ore tuo et in corde tuo ”; hoc est verbum fidei, quod praedicamus.
8Prope est verbum
Nova Vulgata10,9Quia si confitearis in ore tuo: “ Dominum Iesum! ”, et in corde tuo credideris quod Deus illum excitavit ex mortuis, salvus eris.
Nova Vulgata10,10Corde enim creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit in salutem.
Nova VulgataDicit enim Scriptura: “ Omnis, qui credit in illo, non confundetur ”.
11in illum
Nova Vulgata 10,12Non enim est distinctio Iudaei et Graeci, nam idem Dominus omnium, dives in omnes, qui invocant illum:
Nova Vulgata 10,13Omnis enim, quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit.
Nova Vulgata 10,14Quomodo ergo invocabunt, in quem non crediderunt? Aut quomodo credent ei, quem non audierunt? Quomodo autem audient sine praedicante?
Nova VulgataQuomodo vero praedicabunt nisi mittantur? Sicut scriptum est: “ Quam speciosi pedes evangelizantium bona ”.
15evangelizantium pacem evangelizantium bona
Nova Vulgata 10,16Sed non omnes oboedierunt evangelio; Isaias enim dicit: “ Domine, quis credidit auditui nostro? ”.
Nova Vulgata 10,17Ergo fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi.
Nova Vulgata Sed dico: Numquid non audierunt? Quin immo, in omnem terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum.
18et quidem in omnem terram exiit
Nova Vulgata Sed dico: Numquid Israel non cognovit? Primus Moyses dicit: “ Ego ad aemulationem vos adducam per Non gentem: per gentem insipientem ad iram vos provocabo ”.
19in non gentem, in gentem insipientem in iram vos mittam
Nova Vulgata Isaias autem audet et dicit: “ Inventus sum in non quaerentibus me; palam apparui his, qui me non interrogabant ”.
20Inventus sum non quaerentibus me
Nova Vulgata 10,21Ad Israel autem dicit: “ Tota die expandi manus meas ad populum non credentem et contradicentem ”.