Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Ad Romanos Epistula Sancti Pauli Apostoli - 11

Ad Romanos Epistula Sancti Pauli Apostoli

Nova Vulgata Torna al libro

AT ebraico

Nova Vulgata 11 11,1Dico ergo: Numquid repulit Deus populum suum? Absit! Nam et ego Israelita sum, ex semine Abraham, tribu Beniamin.
Nova Vulgata 11,2Non reppulit Deus plebem suam, quam praescivit. An nescitis in Elia quid dicit Scriptura? Quemadmodum interpellat Deum adversus Israel:
Nova Vulgata 11,3“ Domine, prophetas tuos occiderunt, altaria tua suffoderunt, et ego relictus sum solus, et quaerunt animam meam ”.
Nova Vulgata
11,4Sed quid dicit illi responsum divinum?
Reliqui mihi septem milia virorum, qui non curvaverunt genu Baal ”.
Nova Vulgata
11,5Sic ergo et in hoc tempore reliquiae secundum electionem gratiae factae sunt.
Nova Vulgata Si autem gratia, iam non ex operibus, alioquin gratia iam non est gratia.
6 Si autem gratia, non ex operibus
Nova Vulgata
Quid ergo? Quod quaerit Israel, hoc non est consecutus, electio autem consecuta est; ceteri vero excaecati sunt,
7 Quod quaerebat Israel
Nova Vulgata sicut scriptum est:
Dedit illis Deus spiritum soporis,
oculos, ut non videant,
et aures, ut non audiant,
usque in hodiernum diem
”.
8 Deus spiritum conpunctionis
Nova Vulgata
11,9Et David dicit:
Fiat mensa eorum in laqueum et in captionem
et in scandalum et in retributionem illis.
Nova Vulgata
11,10Obscurentur oculi eorum, ne videant,
et dorsum illorum semper incurva!
”.
Nova Vulgata
Dico ergo: Numquid sic offenderunt, ut caderent? Absit! Sed illorum casu salus gentibus, ut illi ad aemulationem adducantur.
11 sed illorum delicto | ut illos aemulentur
Nova Vulgata Quod si casus illorum divitiae sunt mundi et deminutio eorum divitiae gentium, quanto magis plenitudo eorum!
12 Quod si delictum illorum
Nova Vulgata
Vobis autem dico gentibus: Quantum quidem ego sum gentium apostolus, ministerium meum honorifico,
13 Vobis enim dico | quamdiu quidem | ministerium meum honorificabo
Nova Vulgata 11,14si quo modo ad aemulandum provocem carnem meam et salvos faciam aliquos ex illis.
Nova Vulgata 11,15Si enim amissio eorum reconciliatio est mundi, quae assumptio nisi vita ex mortuis?
Nova Vulgata Quod si primitiae sanctae sunt, et massa; et si radix sancta, et rami.
16 Quod si delibatio sancta est
Nova Vulgata Quod si aliqui ex ramis fracti sunt, tu autem, cum oleaster esses, insertus es in illis et consocius radicis pinguedinis olivae factus es,
17 et socius radicis et pinguidinis olivae
Nova Vulgata 11,18noli gloriari adversus ramos; quod si gloriaris, non tu radicem portas, sed radix te.
Nova Vulgata
11,19Dices ergo: “ Fracti sunt rami, ut ego inserar ”.
Nova Vulgata Bene; incredulitate fracti sunt, tu autem fide stas. Noli altum sapere, sed time:
20 Bene: propter incredulitatem
Nova Vulgata 11,21si enim Deus naturalibus ramis non pepercit, ne forte nec tibi parcat.
Nova Vulgata
11,22Vide ergo bonitatem et severitatem Dei: in eos quidem, qui ceciderunt, severitatem; in te autem bonitatem Dei, si permanseris in bonitate, alioquin et tu excideris.
Nova Vulgata 11,23Sed et illi, si non permanserint in incredulitate, inserentur; potens est enim Deus iterum inserere illos!
Nova Vulgata Nam si tu ex naturali excisus es oleastro et contra naturam insertus es in bonam olivam, quanto magis hi, qui secundum naturam sunt, inserentur suae olivae.
24 quanto magis hii secundum naturam inserentur
Nova Vulgata 11,25Nolo enim vos ignorare, fratres, mysterium hoc, ut non sitis vobis ipsis sapientes, quia caecitas ex parte contigit in Israel, donec plenitudo gentium intraret,
Nova Vulgata et sic omnis Israel salvus fiet, sicut scriptum est:
Veniet ex Sion, qui eripiat,
avertet impietates ab Iacob;
26 salvus fieret
Nova Vulgata
11,27et hoc illis a me testamentum,
cum abstulero peccata eorum
”.
Nova Vulgata
11,28Secundum evangelium quidem inimici propter vos, secundum electionem autem carissimi propter patres;
Nova Vulgata 11,29sine paenitentia enim sunt dona et vocatio Dei!
Nova Vulgata Sicut enim aliquando vos non credidistis Deo, nunc autem misericordiam consecuti estis propter illorum incredulitatem,
30 Sicut enim aliquando et vos
Nova Vulgata ita et isti nunc non crediderunt propter vestram misericordiam, ut et ipsi nunc misericordiam consequantur.
31 in vestram misericordiam ut et ipsi misericordiam
Nova Vulgata Conclusit enim Deus omnes in incredulitatem, ut omnium misereatur!
32 Deus omnia
Nova Vulgata
O altitudo divitiarum et sapientiae et scientiae Dei! Quam incomprehensibilia sunt iudicia eius, et investigabiles viae eius!
33 divitiarum sapientiae
Nova Vulgata
11,34Quis enim cognovit sensum Domini?
Aut quis consiliarius eius fuit?
Nova Vulgata
11,35Aut quis prior dedit illi,
et retribuetur ei?
Nova Vulgata
Quoniam ex ipso et per ipsum et in ipsum omnia. Ipsi gloria in saecula. Amen.
36 et in ipso omnia