Nova Vulgata1111,1Dico ergo: Numquid repulit Deus populum suum? Absit! Nam et ego Israelita sum, ex semine Abraham, tribu Beniamin.
Nova Vulgata11,2Non reppulit Deus plebem suam, quam praescivit. An nescitis in Elia quid dicit Scriptura? Quemadmodum interpellat Deum adversus Israel:
Nova Vulgata11,3“ Domine, prophetas tuos occiderunt, altaria tua suffoderunt, et ego relictus sum solus, et quaerunt animam meam ”.
Nova Vulgata 11,4Sed quid dicit illi responsum divinum? “ Reliqui mihi septem milia virorum, qui non curvaverunt genu Baal ”.
Nova Vulgata 11,5Sic ergo et in hoc tempore reliquiae secundum electionem gratiae factae sunt.
Nova VulgataSi autem gratia, iam non ex operibus, alioquin gratia iam non est gratia.
6Si autem gratia, non ex operibus
Nova Vulgata Quid ergo? Quod quaerit Israel, hoc non est consecutus, electio autem consecuta est; ceteri vero excaecati sunt,
7Quod quaerebat Israel
Nova Vulgatasicut scriptum est: “ Dedit illis Deus spiritum soporis, oculos, ut non videant, et aures, ut non audiant, usque in hodiernum diem ”.
8Deus spiritum conpunctionis
Nova Vulgata 11,9Et David dicit: “ Fiat mensa eorum in laqueum et in captionem et in scandalum et in retributionem illis.
Nova Vulgata 11,10Obscurentur oculi eorum, ne videant, et dorsum illorum semper incurva! ”.
Nova Vulgata Dico ergo: Numquid sic offenderunt, ut caderent? Absit! Sed illorum casu salus gentibus, ut illi ad aemulationem adducantur.
11sed illorum delicto | ut illos aemulentur
Nova VulgataQuod si casus illorum divitiae sunt mundi et deminutio eorum divitiae gentium, quanto magis plenitudo eorum!
12Quod si delictum illorum
Nova Vulgata Vobis autem dico gentibus: Quantum quidem ego sum gentium apostolus, ministerium meum honorifico,
13Vobis enim dico | quamdiu quidem | ministerium meum honorificabo
Nova Vulgata11,14si quo modo ad aemulandum provocem carnem meam et salvos faciam aliquos ex illis.
Nova Vulgata11,15Si enim amissio eorum reconciliatio est mundi, quae assumptio nisi vita ex mortuis?
Nova VulgataQuod si primitiae sanctae sunt, et massa; et si radix sancta, et rami.
16Quod si delibatio sancta est
Nova VulgataQuod si aliqui ex ramis fracti sunt, tu autem, cum oleaster esses, insertus es in illis et consocius radicis pinguedinis olivae factus es,
17et socius radicis et pinguidinis olivae
Nova Vulgata11,18noli gloriari adversus ramos; quod si gloriaris, non tu radicem portas, sed radix te.
Nova Vulgata 11,19Dices ergo: “ Fracti sunt rami, ut ego inserar ”.
Nova VulgataBene; incredulitate fracti sunt, tu autem fide stas. Noli altum sapere, sed time:
20Bene: propter incredulitatem
Nova Vulgata11,21si enim Deus naturalibus ramis non pepercit, ne forte nec tibi parcat.
Nova Vulgata 11,22Vide ergo bonitatem et severitatem Dei: in eos quidem, qui ceciderunt, severitatem; in te autem bonitatem Dei, si permanseris in bonitate, alioquin et tu excideris.
Nova Vulgata11,23Sed et illi, si non permanserint in incredulitate, inserentur; potens est enim Deus iterum inserere illos!
Nova VulgataNam si tu ex naturali excisus es oleastro et contra naturam insertus es in bonam olivam, quanto magis hi, qui secundum naturam sunt, inserentur suae olivae.
24quanto magis hii secundum naturam inserentur
Nova Vulgata11,25Nolo enim vos ignorare, fratres, mysterium hoc, ut non sitis vobis ipsis sapientes, quia caecitas ex parte contigit in Israel, donec plenitudo gentium intraret,
Nova Vulgataet sic omnis Israel salvus fiet, sicut scriptum est: “ Veniet ex Sion, qui eripiat, avertet impietates ab Iacob;
26salvus fieret
Nova Vulgata 11,27et hoc illis a me testamentum, cum abstulero peccata eorum ”.
Nova Vulgata 11,28Secundum evangelium quidem inimici propter vos, secundum electionem autem carissimi propter patres;
Nova Vulgata11,29sine paenitentia enim sunt dona et vocatio Dei!
Nova VulgataSicut enim aliquando vos non credidistis Deo, nunc autem misericordiam consecuti estis propter illorum incredulitatem,
30Sicut enim aliquando et vos
Nova Vulgataita et isti nunc non crediderunt propter vestram misericordiam, ut et ipsi nunc misericordiam consequantur.
31in vestram misericordiam ut et ipsi misericordiam
Nova VulgataConclusit enim Deus omnes in incredulitatem, ut omnium misereatur!
32Deus omnia
Nova Vulgata O altitudo divitiarum et sapientiae et scientiae Dei! Quam incomprehensibilia sunt iudicia eius, et investigabiles viae eius!
33divitiarum sapientiae
Nova Vulgata 11,34Quis enim cognovit sensum Domini? Aut quis consiliarius eius fuit?
Nova Vulgata 11,35Aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei?
Nova Vulgata Quoniam ex ipso et per ipsum et in ipsum omnia. Ipsi gloria in saecula. Amen.