Nova Vulgata1212,1Obsecro itaque vos, fratres, per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum;
Nova Vulgataet nolite conformari huic saeculo, sed transformamini renovatione mentis, ut probetis quid sit voluntas Dei, quid bonum et bene placens et perfectum.
2sed reformamini in novitate sensus vestri | quae sit voluntas Dei bona et placens et perfecta
Nova Vulgata Dico enim per gratiam, quae data est mihi, omnibus, qui sunt inter vos, non altius sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem, unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei.
3non plus sapere
Nova Vulgata12,4Sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eundem actum habent,
Nova Vulgata12,5ita multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra.
Nova Vulgata12,6Habentes autem donationes secundum gratiam, quae data est nobis, differentes: sive prophetiam, secundum rationem fidei;
Nova Vulgata12,7sive ministerium, in ministrando; sive qui docet, in doctrina;
Nova Vulgatasive qui exhortatur, in exhortando; qui tribuit, in simplicitate; qui praeest, in sollicitudine; qui miseretur, in hilaritate.
8qui exhortatur
Nova Vulgata 12,9Dilectio sine simulatione. Odientes malum, adhaerentes bono;
Nova Vulgatacaritate fraternitatis invicem diligentes, honore invicem praevenientes,
10caritatem fraternitatis
Nova Vulgata12,11sollicitudine non pigri, spiritu ferventes, Domino servientes,
Nova Vulgata12,12spe gaudentes, in tribulatione patientes, orationi instantes,
Nova Vulgata12,13necessitatibus sanctorum communicantes, hospitalitatem sectantes.
Nova Vulgata12,14Benedicite persequentibus; benedicite et nolite maledicere!
Nova Vulgata12,15Gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus.
Nova Vulgata12,16Idipsum invicem sentientes, non alta sapientes, sed humilibus consentientes. Nolite esse prudentes apud vosmetipsos.
Nova Vulgata Nulli malum pro malo reddentes; providentes bona coram omnibus hominibus;
17providentes bona non tantum coram Deo sed etiam coram ho minibus
Nova Vulgata12,18si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes;
Nova Vulgatanon vosmetipsos vindicantes, carissimi, sed date locum irae, scriptum est enim: “ Mihi vindicta, ego retribuam ”, dicit Dominus.
19non vosmet ipsos defendentes | Mihi vindictam
Nova Vulgata12,20Sed si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitit, potum da illi. Hoc enim faciens, carbones ignis congeres super caput eius.
Nova Vulgata12,21Noli vinci a malo, sed vince in bono malum.